Utrum beata virgo possit dici mater hominis christi jesu.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo non possit dici mater illius hominis.
In conceptione enim christi beata virgo ministravit tantum materiam, quia totam actionem fecit spiritus sanctus. Sed propter materiam non potest aliquid dici mater, sicut arbor non est mater scamni.
Ergo beata virgo non potest dici mater illius hominis.
Praeterea, matris est decidere semen ad conceptum. Sed materia conceptionis christi separata est a reliqua carne virginis operatione spiritus sancti. Ergo non potest dici mater.
Praeterea, sicut caro christi operatione spiritus sancti formata est de materia sumpta a beata virgine; ita eva formata est operatione divina de materia sumpta ab Adam. Sed Adam non potest dici pater evae, nec mater. Ergo nec beata virgo potest dici mater christi.
Praeterea, multo plus contulit ad conceptionem christi spiritus sanctus quam beata virgo: quia agens est praestantior in actione quam materia.
Ergo si spiritus sanctus non potest dici pater christi, nec beata virgo potest dici mater ejus.
Praeterea, filiatio, ut dictum est, respicit hypostasim. Sed hypostasis in christo est una tantum, quae est aeterna, secundum quam christus non est a beata virgine. Ergo nullo modo potest dici filius beatae virginis.
Praeterea, in christo est tantum unum esse ex parte hypostasis, quam consequitur filiatio. Sed illud esse non habuit christus a matre. Ergo non potest dici filius ejus.
Contra est auctoritas evangelii, Matth. 1, 18: cum esset desponsata mater jesu maria joseph etc.; et in pluribus aliis locis.
Praeterea, sicut supra dictum est, dist. 3, beata virgo in generatione christi contulit quidquid alia mulier conferre debet ad generationem filii sui.
Si ergo aliae mulieres vere dicuntur matres, et beata virgo vere potest dici mater christi.
Respondeo dicendum, quod beata virgo vere potest dici mater christi, cum quidquid sit de necessitate generationis ex parte matris inveniatur in beata virgine; maxime secundum opinionem Aristotelis, qui vult quod formatio et organizatio corporum non fiat per virtutem activam mulieris, sed solum per virtutem activam viri; et quod semen mulieris non est de necessitate conceptionis, quia quandoque contingit impraegnari mulierem sine emissione seminis, per hoc quod sanguinem menstruum ministrat, qui est materia conceptus.
Et hoc consonat ei quod dicit Damascenus, quod ex purissimis sanguinibus virginis formatum est corpus christi non seminaliter, sed virtute divina. Sed huic verae maternitati derogatur per duos errores. Quorum unus ponit christum non veram carnem sed phantasticam assumpsisse, et beatam virginem non mulierem sed Angelum fuisse; unde nec vera mater esset.
Alius vero ponit christum non carnem naturae nostrae assumpsisse, sed caelestem secum portasse; et secundum hoc beata virgo non vere mater ejus esset, quia quamvis in ea natus esset, non tamen de ea. Hi autem errores veram humanitatem christi negant; unde a fide catholica sunt alieni.
Ad primum ergo dicendum, quod non solum materiam praestitit beata virgo ad conceptionem christi, sed materiam convenientem ad producendum aliquid simile in specie, et locum convenientem, et nutrimentum conveniens conceptioni fetus: et hoc sufficit ad rationem matris.
Ad secundum dicendum, quod secundum philosophum, semen mulieris non est de necessitate generationis, sed sanguis quem femina ministrat ad conceptionem: qui quidem in aliis mulieribus separatur per virtutem mulieris motam a viro; sed in beata virgine per virtutem spiritus sancti. Nec hoc diminuit rationem matris, quia ista actio est praeambula ad conceptionem.
Ad tertium dicendum, quod pater est principium activum in generatione; et ideo ad esse patrem non sufficit quod materiam ministret, sicut sufficit ad esse matrem.
Ad quartum dicendum, quod licet spiritus sanctus plus fecerit active in conceptione christi quam beata virgo, non tamen potest dici pater: quia non inveniuntur in eo conditiones quae requiruntur ad conditionem patris, sicut quod ex sua substantia et similem sibi in specie filium producat, et alia hujusmodi.
Ad quintum dicendum, quod filiatio respicit hypostasim consequentem ad generationem. Quamvis ergo hypostasis filii dei secundum generationem ejus aeternam non sit a virgine, tamen secundum generationem ejus temporalem, ex ea est.
Ad sextum dicendum, quod esse geniti est ab agente; mater autem non est agens in generatione, sed pater; unde non oportet quod esse filii sit a matre, sed a patre; et ideo philosophus dicit, quod in generatione mater dat corpus, et pater formam a qua est esse.