REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre Christum, ut existit in Eucharistia?
D. Thom. 3. p. q. 76. a. 7. et Rich. q. 4. a. 4. D. Bonav. p. 2. art. 2. q. 1. Rich. art. 5. q. 1. Major, q. 5. Occham 4. q. 5. Palac. hic d. 3. Rub. q. 8. Scot. in Oaeoii. hic quaest. 8.
Quod non, existentia illa est supernaturalis, et per consequens verum cognoscibile supernaturale: igitur non potest ut ibi cognosci, nisi supernaturaliter. Ultima consequentia probatur, quia ens factibile supernaturale non potest fieri nisi supernaturaliter, et actione supernaturali; igitur nec cognoscibile supernaturale potest cognosci supernaturaliter.
Item, cognitio per fidem simpliciter est altior et eminentior omni cognitione naturali; sed existentia Christi in Eucharistia est cognitio fidei; igitur nulla cognitio naturaliter potest ad hoc cognoscibile attingere in cognoscendo illud propter ejus eminentiam. Major probatur, quia nisi actus fidei esset eminentior omni cognitione naturali, non esset necesse habere habitum fidei de credilibus per infusionem, quia ad omnia aeque eminenter sufficeret cognitio naturalis, quod est falsum.
Item, si intellectus creatus posset videre existentiam Christi in Eucharistia, ergo et Angeli mali.
et Daemones, in quibus remanent naturalia integra, qui sunt inimici gratiae, possent hoc Sacramentum summae gratiae cognoscere, quod videtur inconveniens.
Item, Ambrosius super illud Lu cae 10. Missus est, quod absconditum est a Daemonibus cognoscere Virginem parere posse; ergo multo magis Christum in Eucharistia vere esse.
Item, Damascenus lib. 4. c. 63 quod illud intelligere et scire est ullral humanam intelligentiam; igitur et ul tra cognitionem creatam et naturalem.
Item, nulla creatura potest naturaliter cognoscere futurum contingens: sed existentia Christi est mere contingens, dependens solum ex voluntate divina immediate, quae est prima causa contingentium; igitur.
Contra existentia Christi in Eucharistia non excedit intellectum cognoscentem eum in Eucharistia; sed Christus ut existens ibi est naturaliter cognoscibilis ab intellectu suo creato, quia intellectus ejus novit se naturaliter ibi existentem; igitur potest etiam existentiam ibidem cognoscere.
Unus beatus naturaliter videt beatitudinem alterius beati; sed beatitudo cujuslibet est ens aeque supernaturale, sicut existentia Christi in Eucharistia; igitur sicut potest in unum naturaliter, non obstante su pernaturalitate objecti, ita et potest in aliud. Juxta istud quaeritur: