Ulterius. Videtur quod christus divina gratia vel divinitate non sit repletus corporaliter, quod in littera dicitur. Omne enim quod est in aliquo corporaliter, est in eo per circumscriptionem. Sed divinitas non potest esse circumscripta. Ergo non potest habitare in christo corporaliter.
Praeterea, deus magis elongatur a corporeitate quam Angelus, qui in comparatione dei corporeus est, ut dicit Damascenus Lib. 1 de fide, cap. 3. Sed Angelus non est in aliquo loco, vel corpore, corporaliter. Ergo multo minus divinitas.
Praeterea, deitas in homine non habitat nisi per gratiam. Sed gratia non est in corpore. Ergo deitas non potest habitare in aliquo corporaliter.
Sed contra, divinitas juncta est toti humanae naturae. Sed corpus est pars humanae naturae.
Ergo unita est corpori; ergo habitat in christo etiam corporaliter.