REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Nullum sensum etiam gloriosum, posse videre corpus Christi in Eucharistia. Est contra D. Thomam et Nominales. Ratio, quia corpus non potest immutare potentiam corpoream nisi sub dimensione.
Ad secundam quaestionem, dico quod licet visio corporis Christi in Eucharistia possit causari in oculo corporali glorificato a Deo, non posset tamen illa visio terminari ad corpus Christi, ut Eucharistia existit, quia objectum, quod naturaliter primo immutat sensum ad actum sui, et primo terminat actum ejus, est objectum habens esse in loco modo naturali secundum approximationem ejus ad sensum, ut activi ad passum; sic non est corpus Christi in Eucharistia respectu cujuscumque oculi corporalis, quia probatum est de corpore Christi in Eucharistia, et de Angelo in loco, quod ita est ibi ac si non esset in loco; ergo, etc.
Item, omne agens naturale agit per contactum, ut prius argutum est; sed corpus Christi in Eucharistia non agit in sensum per contactum, quia non est ibi sibi debite approximatum; igitur. Et ista ratio est eadem cum priori. Nec posset Deus miraculose facere quod corpus Christi esset primo visibile ab oculo corporali, quia tunc ut in Eucharistia esset primo visibile, et non visibile.
Ad rationem primam, dico quod visus videndo hostiam, vel species, non decipitur, licet non videat ibi esse corpus Christi, cujuscumque visus sit, sive beati, sive non beati, quia visus non percipit in subjecto suo nisi colorem et figuram, et illud quod visibile nuntiat, scilicet color et figura, ibiest. Sed intellectus occasionaliter et per similitudinem in aliis visionibus hujusmodi concipit ibi sub speciebus panis esse substantiam panis, et decipitur, sed non decipitur ex visu, quia visus non dicit ibi substantiam vel praesentiam panis esse, quia cujus absentiamnon dicit, nec percipit aliqua potentia quando res est absens, nec ejus praesentiam dicit, quando res est praesens. Visus autem non cognoscit praesentiam substantiae panis, quando est, nec ejus absentiam, quando non est; sed uniformiter immutatur speciebus, sive res secundum substantiam suam sit praesens, sive non, quia non judicat nisi substantiam panis, quando est praesens; igitur non decipitur intellectus ex visu, sed ex imperfectione quam habet pro statu, quia intellectus beatus non sic decipitur.
Ad secundum, dico quod dato quod aliqua lux esset punctualis, adhuc non fieret multiplicatio lucis a puncto, sicut tu sumis, sed ab eodem fit multiplicatio, a quo fit reflexio, et multiplicatio ejus secundum lineam rectam, usque ad punctum, et eadem virtute ibi lux refracta multiplicatur; sicut enim multiplicaret se, si non esset obstaculum, sic eadem virtute multiplicat se secundum lineam rectam, quia haec est propinquissima lineae rectae.
Circa visionem Christi si posset sensibiliter videri in Altari, ponuntur casus, quia aliquando apparuit ibi species parvuli, vel frustum carnis, sive distincta forma humana. Dico quod possibile est tales apparitiones esse Christi in propria specie, et in alia specie, quia talis apparitio facta est tantum, uni, vel omnibus assistentibus, et hoc vel transeunter vel permanenter ? Si apparuit uni tantum, non est ibi Christus realiter dimensive in hostia, quia nihil erat ibi extra sensibile, nisi quod prius, sed apparuit se videnti interius, vel in aere juxta oculum, et tunc apparet sibi quasi esset objecti hic existentis, cum tamen non sit ibi aliter quam prius. Si tamen appareat omnibus assistentibus realiter, credo quod est ibi, quia vult apparere sensibiliter propter fidem confirmandam, et vult ibi vere adorari sicut in hostia; igitur verisimile est quod ibi est verus Christus sensibiliter, quia nec vult fidem confirmare per phantasticas apparitiones, nec quod communitas faciat idololatriam, adorando aliud quam verum Deum. Si autem appareat permanenter, credo quod est ibi realiter sensibiliter, sed non est in Eucharistia apparenter, sed regulariter est in Eucharistia, licet possit praesentiam suam causare sine Eucharistia, si velit. Unde secundum propriam dimensionem quam habet in caelo, non potest esse in parva hostia dimensive, quia non posset esse in ita parvo loco. Non debet autem, quamdiu apparet sub specie carnis, sumi ab illo cui sic apparet, sed ab alio cui non sic apparet, cum non appareat sub specie convenienti humanae refectioni.