Postquam determinavit magister circa incarnationem divinam, quid sit assumens, et quid assumptum; hic determinat de utroque simul cujusmodi sit quantum ad intentiones eorum, utrum scilicet assumens et assumptum habeant rationem naturae vel personae; et dividitur in tres partes: in prima movet quaestionem; in secunda determinat eam, ibi: haec inquisitio, sive quaerendi ratio, juxta sacrarum auctoritatum testimonia, partim implicita atque perplexa, partim vero explicita est et aperta; in tertia movet quasdam dubitationes, ibi: sed quaeritur, utrum eadem divina natura debeat dici caro facta sicut dicitur verbum factum caro. Prima dividitur in duas: primo determinat quaestionem quantum ad id quod manifestat veritatem; secundo quantum ad id quod est magis dubium in quaestione, ibi: de quarto vero quaestionis articulo scrupulosa etiam inter doctos quaestio est. Et haec pars dividitur in tres: in prima ponit auctoritates ad utramque partem dubitationis; in secunda solvit, ibi: nos autem omnis mendacii et contradictionis notam a sacris paginis secludere cupientes, orthodoxis patribus... Consentimus; in tertia solutionem per auctoritates Damasceni confirmat, ibi: qui sensus ex verbis joannis Damasceni confirmatur. Circa primum tria facit: primo inducit auctoritatem ad partem negativam, scilicet quod natura non assumpsit naturam; secundo ad partem affirmativam, ibi: cui videtur obviare quod Augustinus ait; tertio ex auctoritatibus inductis colligit dubitationem, ibi: ex verbis autem Augustini... Innui videtur, solum verbum carnem factum.
Sed quaeritur utrum eadem divina natura debeat dici caro facta sicut verbum dicitur factum caro. Hic movet quasdam dubitationes circa praedictam determinationem: et primo quantum ad hoc quod dixit naturam divinam incarnatam; secundo quantum ad hoc quod dixit personam non esse assumptam, ibi: ideo vero non personam hominis assumpsit, quia caro illa et anima illa non erant unita in unam personam quam assumpserit. Circa primum duo facit: primo quaerit, utrum divina natura possit dici caro facta; secundo utrum possit dici facta homo, ibi: si autem natura divina naturam hominis accepit, quare non dicitur facta homo? ideo vero non personam hominis assumpsit etc..
Hic movet dubitationes circa hoc quod dictum est personam hominis non esse assumptam; et circa hoc duo facit: primo assignat hujus dicti causam; secundo objicit in contrarium, ibi: hic a quibusdam opponitur. Et dividitur haec pars in duas objectiones, quas ponit; secunda incipit, ibi: aliter quoque nituntur probare, verbum dei assumpsisse personam.
Et utraque dividitur in objectionem et solutionem; prima solutio incipit ibi: quod ideo non sequitur, quia anima non est persona, quando alii rei est unita personaliter; secunda ibi: quia nefas est hoc dicere.
Hic est triplex quaestio. Prima est de unione.
Secunda de assumente unionem. Tertia de assumpto.
Circa primum quaeruntur tria: 1 quid sit unio; 2 utrum unio sit facta in natura; 3 utrum sit facta in persona.