Ulterius. Videtur, quod sit minima unionum.
Quia quanto unita magis distant, tanto est minor unio. Sed divina natura et humana quae dicuntur unita, maxime distant. Ergo unio est minima.
Praeterea, quanto major est compositio, tanto minor unio. Sed in christo est maxima compositio: quia post compositionem quam natura facit in homine, quae est maxima inter omnes naturales compositiones, est ibi conjunctio divinitatis et humanitatis. Ergo est ibi minima unio.
Praeterea, quod est omnibus modis unum, est magis unum quam quod est quodammodo unum, et quodammodo non. Sed quaedam sunt unita et in natura et in persona, sicut quatuor elementa in corpore humano. Cum igitur in christo facta sit unio in persona, et non in natura, videtur quod ad minus multae uniones sint majores ista unione.
Sed contra est, quod dicit bernardus in libro de consideratione, quod inter omnes unitates arcem tenet unitas trinitatis, et post ipsam est unitas dignativa quae est in christo. Ergo videtur quod post unitatem divinae naturae ista sit maxima.