REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum panis transubstantietur in corpus Christi ?
D. Thom. 3. part. quaest. 75. 6. et hic quaest. g. Dur. quaest. 3. Piaud. quaest. 2. Occham quodlib. 4. quaest. 20. Gab. lect. 45. in Can- Bellarm. lib. 3. de Eucharistia. Saar. 3. tom. disp. 49 sect. 4. Scot. hic quaest. 3.
Arguitur quod non. Augustinus 3. de Trin. cap. 4. Corpus Christi dicimus quod ex terrae fructibus collectum est; sed collectum ex fructibus terrae non est nisi panis; igitur corpus Christi est panis, et ita manet panis non transubstantiatus.
Item, Damascenus lib. 4. c. 6. et 14. vel in numero capitulorum c. 89. dicit sententialiter, quod sicut in Baptismo lavantur corpora hominum aqua exterius, ut mundentur interius, sic instituit Deus Eucharistiam ut in ea reficerentur homines exterius ad significandum refectionem animae interius. Sed aqua manet in sacramento Baptismi; igitur et panis in sacramento Eucharistiae.
Item, Eucharistia et corpus Christi unum significant, scilicet corpus mysticum: patet per Magistrum dist. 8. et Augustinum in glossa exponentem illud 4. Corinth. 10. Unum corpus sumus in Christo, quia sicut unus panis conficitur ex multis granis, et corpus unum ex multis membris, ita totum corpus Ecclesiae ex multis fidelibus componitur. Sed convenit pani componi ex multis granis, ex ratione panis realiter in Eucharistia, quia aliter non repraesentaret corpus Christi mysticum; igitur ibi manet realiter, et per consequens non transubstantiatur.
Item, in omni mutatione positiva, terminus ad quem accipit aliquod esse positivum; sed in transubstantiatione panis in corpus Christi, si ponatur terminus ad quem, non accipit aliquod esse, quia tunc corpus Christi acciperet de novo multa esse, s?cundum multas conversiones multorum conversorum in ipsum, quod est inconveniens; igitur.
Item, quod convertitur in praeexistens magis acquirit ubi illius in quod convertitur, quam e converso, quia per conversionem habet esse, et per consequens accidentia consequentia. Sed si panis transubstantiaretur in corpus Christi, sequeretur quod panis magis haberet esse corporis Christi in coelo, quam e converso, quod corpus Christi haberet esse sub speciebus hostiae, quod est falsum.
Item, si panis converteretur in corpus Christi, et non maneret panis, tunc oporteret esse terminum aliquem istius conversionis, non autem naturam divinam, nec aliquod accidens ejus, ut patuit prius; igitur terminaretur, vel ad materiam corporis Christi, vel ad formam ejus, ut animam intellectivam; non est alia forma quam anima intellectiva, quia unius entis una est forma. Nec potest dici quod anima intellectiva terminet hanc conversionem, quia anima intellectiva non est ibi ex vi conversionis, sed tantum ex consequenti, nec materia, quia tunc non esset transubstantiatio; nam forma vel est tota substantia rei, vel magis quam materia, et per consequens si conversio esset ad materiam, magis diceretur resolutio vel annihilatio, quam transubstantiatio.
Contra, Damascenus lib. 4. c. 6. et 14. patet in littera: Panis non manet, sed transubstantiatur in corpus Christi; interrogas quomodo, etc. Spiritui sanctus supervenit, et totum facit. Item, Ambrosius de sacramentis, et ponitur de consecr. dist. 2. panis est in altari, ubi accessit consecratio de pane fit corpus Christi, etc.