REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia Aegidii, tenentis materiam sub modo quantitati vo nihil ipsi addenti esse terminum conversionis, refutatur clare et efficaciter, de qua Doctor in Oxon. hic a n. 29.
Quantum ad tertium principale, quis scilicet sit praecisus et formalis terminus transubstantiationis istius, non possunt leviter assignare ponentes tantum unam formam in homine, quia non possunt assignare animam terminum formalem illius transubstantiationis, quia secundum eos, et omnes, anima non est ibi sub speciebus post consecrationem, nisi tantum concomitanter: nec potest dici panis converti in materiam nudam, quia materia nuda non est corpus: nec in accidentia, quia tunc non esset transubstantiatio, sed aliqua mutatio accidentalis; tamen hic a praedicto Doctore dicitur quod materia sub modo quantitativo est primus terminus conversionis istius; ponunt enim quod aliqud unius generis potest habere modum alterius generis, sicut differentia substantialis habet modum qualitatis 4. Metaphys. et calor modum substantiae inquantum generat carnem 2. de Anima. et ita materia, licet sit in genere Substantiae, potest habere modum quantitatis. Nec iste modus in materia est aliud a materia, et per consequens materia sub isto modo potest dici totum compositum, scilicet organicum; et ideo panis conversus in materiam sic quantam, et habentem modum corporis organici, potest dici converti in corpus Christi.
Contra istud de isto modo quaero, utrum iste modus sit idem materiae praecisissime acceptae, vel non? Si sic, et fit isto modo conversio in corpus, igitur materia praecisissime accepta est corpus, et tunc absolute fit conversio in materiam primam, quae secundum ipsum, est in omnibus omnino indistincta, et praefuit eamdem omnino, quod est falsum. Si non est idem cum materia praecisissime accepta, igitur vel est aliquid, vel nihil; si nihil, igitur convertitur in nihil, et per consequens terminus conversionis panis est nihil; si est aliquid, aut igitur sola materia praecise accepta, et tunc idem quod praecedit; aut aliqua forma alia ab intellectiva, et tunc sequitur propositum, quod compositum ex materia et forma, est per se terminus conversionis. Non potest dici forma substantialis materiae primae, quia intellectiva est forma totalis, et unius materiae vel compositi non sunt plures tales formae; igitur est forma accidentalis, et per consequens primus terminus hujus conversionis erit ens, vel compositum accidentale, quod est inconveniens.
Item, alibi dicit quod iste modus quantitativus est derelictus a quantitate in materia, tunc arguo: Illud, quod est idem priori, non potest causari a posteriori, et e converso, impossibile est causatum a posteriori esse idem priori, quia a quo non dependet illud quod est prius, ab eo non dependet quod est sibi idem: sed effectus dependet a sua causa: igitur quod est idem priori, nullo modo dependet a posteriori, quia tunc illud prius, cum quo est idem, causaretur a posteriori: sed secundum eos iste modus derelinquitur a quantitate in materia: igitur cum materia sit aequaliter prior cum quantitate, impossibile est istum modum esse idem cum materia.
Item, illud corpus quod ponis, vel realiter manet cum isto modo, aut est corpus mathematicum, vel naturale existens naturaliter? Si est corpus mathematicum, cum illud per se includat quantitatem, sequitur quod terminus istius conversionis erit ens per accidens. Si est naturale, aut igitur per formam naturalem, et habetur propositum, quod scilicet sit alia forma in homine ab intellectiva, quia illa non est ibi, nisi tantum concomitative, et per consequens compositum ex materia et ista forma erit terminus per se conversionis. Si est corpus naturale per qualitatem naturalem, omnis qualitas naturaliter praesupponit quantitatem, quia non immediate perficit materiam; igitur si in corpus naturale isto modo fiat conversio, sequitur quod terminus ejus est duplex ens per accidens.