REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum in conversione panis in corpus Christi annihiletur panis ?
Alens. 4. p. q. 38. m. 3. D. Bonav. hic art. 1. q. 3. Richard. art. 1. q. 3. Palud. q. 3. Capr. q. 1. D. Thom. q 1. art. 2. et 3. p. q. 75. art. 3. Henr. quodl. 9. q. 9. Aegid. Theor. 1. et 34. Saar. tom. 3. d. 50. s. 7.
Quod sic, nam quod praefuit, et nihil ejus manet, annihilatur. Sed substantia panis praefuit isti conversioni, et post conversionem nihil ejus manet, quia totum convertitur in totum, ut materia in materiam, et forma in formam; igitur.
Item, quod nihil est in se, nec in alio, simpliciter annihilatur; sed panis post conversionem ejus, nihil est in se, secundum substantiam sui, nec in corpore Christi, quia tunc augmentaretur corpus per adventum ejus in ipsum, quia illud augmentatur, in quo est aliquid substantiae, quod prius non fuit.
Item, in transubstantiatione vel conversione partiali, ut in corruptione, terminus a quo annihilatur; igitur multo magis in conversione totali, ubi totum transfertur in totum, terminus a quo annihilatur. Antecedens patet, in corruptione, ubi forma rei corruptae simplex et individualis annihilatur, quia non habet partem et partem, secundum quarum unam manet, et secundum aliam corrumpitur; igitur si secundum aliquid corrumpitur, totaliter annihilatur.
Si dicatur quod non annihilatur, quia manet in potentia materiae, licet nihil ejus in actu remaneat.
Contra, agens actione naturali potest educere de potentia materiae omnem formam eduoibilem ab ea; igitur si forma corrupta esset in potentia materiae, sequeretur quod ab agente actione naturali posset educi eadem numero de potentia materiae, postquam corrupta est, quod est inconveniens, et contra Philosophum 2. de generatione text. 38. dicentem quod idem corruptum non potest reparari de novo secundum numerum.
Et praeter haec ex ista responsione sequitur propositum, si ideo forma non annihilatur, quia manet in potentia materiae, igitur illa, quae nullo modo est in potentia materiae, si non maneat, totaliter annihilatur; sed forma panis transubstantiati nullo modo manet in potentia substantiae, vel materiae; igitur totaliter annihilatur.
Item quarto sic: Creatio et annihilatio sunt mutationes oppositae, sicut generatio et corruptio; igitur sicut terminus ad quem generationis est terminus a quo corruptionis, et e converso, ex 5. Physic. text. 7. et 8. ita terminus ad quem creationis est terminus a quo annihilationis: sed quando totum, cujus nihil praefuit, producitur ut terminus ad quem, creatur: igitur quando aliqua versio incipit a tota substantia, ut termino a quo, totaliter annihilatur.
Contra ex Ambrosio et aliis, vbi prius quaestione praecedente, panis con vertitur in corpus Christi, ut in aliquid positivum: ergo non annihilatur.
Item, si ista conversione annihilaretur panis, igitur ab eodem, a quo esset ista conversio panis in corpus Christi, esset annihilatio panis; sed Deus est causa conversionis secundum omnes: igitur annihilationis panis, quod est contra Augustinum 83. qq. quaest. 21. ubi vult quod Deus non est causa annihilationis rei.