REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolvit de modo loquendi circa Eucharistiam, non posse dici, panis est, fit, vel potest esse corpus Christi, sed tantum in obliquo, unum horum dicitur de altero, ut eae pone fit corpus, panis transit in corpus, et notatur habitudo termini ad terminum. De hoc Damasc. lib. 4. c. 14. Ambro?. 5. de sacram. cap. 3. Beda in 2. Cor. 11. habetur c. Non omnis, de consec. d. 2. Scot. in Oxon. hic quaest. 5.
Sed ulterius est videndum quibus propositionibus potest haec conuersio vere significari. Respondeo quod non potest vere significari per verbum essendi nullius temporis, accipiendo extrema propositionis in recto, sive dicatur ponis est corpus Christi, sive panis fuit corpus Christi, vel panis erit corpus Chri sti, quia omnes istae sunt falsae. Nec etiam potest significari vere . per verbum fiendi alicujus temporis, si extrema similiter accipiantur in recto, ut si dicatur, panis fit corpus Christi, vel panis fiet
corpus Christi, vel panis factus est corpus Christi, quia omnes istae falsae sunt. Nec etiam potest significari vere per verbum notans possibilitatem in essendo; unde omnes istae sunt falsae, panis potest esse corpus Christi, vel panis potuit esse corpus Christi, vel panis poterit esse corpus Christi.
Ratio primi est, quia verbum essendi, ut esse, significat identitatem totam extremorum, quantam extrema nata sunt inter se habere ut si substantialem, substantialem: si accidentalem, accidentalem. Sed illa extrema non sunt nata habere illam identitatem, quae significantur per verbum essendi; significatur enim quod esse corporis Christi est esse panis, quod nec est, nec erit, nec unquam fuit.
Aliae etiam propositiones cum verbo fiendi sunt falsae omnes, nam fieri quandoque praedicatur tertium adjacens, quandoque autem secundum. Sed quando praedicatur secundum adjacens, tunc significatur fieri esse illius, de quo ponitur in actu; panis autem non fit actu corpus Christi. Quandoque ponitur tertium adjacens, tunc significatur subjectum fieri secundum formam praedicat; sed panis nullo modo potest fieri corpus Christi, et hoc etiam modo est falsa, panis fit corpus Christi, et aliae de praeteri to et futuro.
Item, ista de possibili falsa est, cujus probatio est, quia illa de possibili falsa est, cujus de inesse est impossibilis; haec autem de inesse est impossibilis, panis est corpus Christi. Quomodo igitur potest haec conversio vere significari?
Dico quod accipiendo unum extremum in recto, et aliud in obliquo, cum propositione demonstrante ordinem unius extremi ad aliud, potest significari. Sed hoc potest esse dupliciter: Uno modo ut unum extremum denotans terminum a quo, accipiatur in obliquo, et aliud extremum denotans terminum ad quem, accipiatur in recto, ita quod propositio non dicat identitatem extremorum, sed ordinem, quo unum fit ex alio, ut ex termino, non ex subjecto, ut dica tur, ex pane fit corpus; et haec est minus propria, quia alio modo potest significari, ut terminus a quo accipitur in recto, et terminus ad quem in obliquo, cum propositione denotante unum tantum succedere alteri, ut sic, panis tran sit, et vertitur in corpus Christi, ita quod notetur ordo sucessionis termini ad terminum, et haec est magis propria quam prior.
Nec potest haec versio vel transitio panis in corpus vere significari per aliquam mutationem naturalem, nec generationem, nec corruptionem, de quibus magis videtur; multa enim conceduntur in generatione, ut quod materia mutetur a forma in formam, quod non habet hic locum, quia nihil commune manet, quod mutetur a pane in corpus Christi. Similiter in generatione ignis ex aere conceditur ista propositio, quod fuit aer est ignis, propter aliquid commune manens sub utroque terminorum. Haec autem propositio non conceditur, quod fuit panis, non est nisi panis, et panis nunquam fuit corpus Christi.