REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum in Eucharistia sint accidentia sine subjecto ?
Alens. 4. p. q. 48. m. 1. D. Bonav. hto art. 1. q. 1. et 2. D. Thom. q. 1. art. 4. et 3. p. quaest. 37. art. 1. Suarez ibid. d. 58. Scot. in Oxon. hto q. 1. et 7. Met. g. 44. et 1. Phys. q. 7.
Arguitur quod non. Sicut substantiae convenit per se esse, ita convenit accidenti in aliquo esse, quia accidentis esse est inesse, 5. Metaph. text. 35. Sed substantiae repugnat in alio esse, vel alii inhaerere, quia quod vere est, nulli accidit, Physic. text. 27. igitur.
Item, posterius essentialiter non potest esse sine priori essentialiter; accidens est essentialiter posterius substantia, 5. Metaph, cap. de Priori text. 16. quia substantia est prior omni accidente, cognitione, definitione et tempore; igitur.
Item, nihil potest esse sine eo quod pertinet ad definitionem ejus, quia definitio indicat quidditatem rei, et res non potest esse sine sua essentia; sed subjectum cadit in definitione accidentis; ergo.
Item, album et albedo idem significant, in Praedicamentis; igitur similiter quantitas et quantum idem significabunt; sed quae idem significant non possunt separari. Quantitas igitur non potest separari a substantia, quia nihil est quantum nisi substantia; igitur si quantum est, substantia est, et similiter si quantitas est, substantia est; igitur.
Oppositum vult Magister in littera.
Praeterea per rationem: Accidentia panis manent post transubstantiationem panis in corpus Christi; non in substantia panis, quia illa non manet tunc; nec in substantia corporis Christi, quia tunc haberet corpus Christi duas quantitates oppositas; nec sunt in substantia aeris, quia quantitas panis est accidens consequens formam mixti, et non formam elementarem, quia substantia elementaris requirit quantitatem majorem et rariorem, quam substantia formae mixti.
Dico ad quaestionem quod hoc conceditur de facto ab omnibus Doctoribus, quod accidens est hic sine subjecto. Sed de modo possibilitatis ejus, quomodo scilicet possit hoc esse, diversi diversimode dicunt, ut patebit inferius.