REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Accidens respectivum nequit alia potentia esse sine subjecto, quia essentialiter dependet ab eo, sicut a termino. Vide Doctorem in Oxon. hic a num. 8.
Secundum : Accidens absolutum potest esse sine subjecto, quia a nullo extrinseco dependet
essentialiter, nisi a Deo. Vide eumdem, ibid. n. 9. et a. n. 14. ubi circa hoc multa adducit de mente Philosophi.
Tertium: Accidens separatum non accipit modum ullum substantialem, quia ille modus non potest esse substantia nec accidens.
Quartum: Non potest quantitas accipere virtutem supernaturalem, qua per se stet, sicut nec ulla tali virtute substantia inhaerere potest.
Ad declarationem tamen secundi, scilicet quod ista possint esse, praemitto unam distinctionem de accidentibus, quia quaedam sunt absoluta, quaedam respectiva. Si enim omnia accidentia essent respectiva, nullum esset, nec esse posset sine subjecto, quia accidentia relativa, sive sint relationes intrinsecus advenientes, sive extrinsecus, impossibile et incompossibile est ista esse sine subjecto, quia incompossibile est aliquam relationem esse, et non inter extrema, ut inter terminos, quia circumscripta a relatione habitudine ad terminum, jam non est relatio essentialiter ad aliud, sed ad se, et tunc est accidens absolutum, quod est falsum, quia nullum absolutum includit essentialiter vel formaliter respectum, quia secundum Augustinum. 5. de Trin. 5. Omne relativum est aliquid excepta relatione, qua refertur. Similiter ratio absoluti est esse ad se formaliter; si igitur accidens absolutum diceret respectum essentialiter, jam non esset ad se, sed ad aliud, et ita esset absolutum et non absolutum.
His suppositis, probo quod possibile sit accidens absolutum esse sine subjecto. Omne absolutum potest, esse sine respectu, qui non est ad causam primam, nec ad aliquid, quod de essentia ejus est; sed subjectum non est causa prima accidentis, nec de essentia ejus; igitur potest esse sine respectu adsubjectum, et si potest esse sine re spectu ad subjectum, multo magis potest esse sine subjecto, quia quod est in subjecto, hoc est, quia habet respectum ad subjectum. Probatio majoris: Respectus in absoluto, vel est aliquid prius, vel posterius, vel aliquid simul natura cum eo; si posterius, habetur propositum, quia cum omne prius possit esse sine posteriori, absolutum potest esse sine isto respectu ad subjectum, et per consequens sine respectu ad posterius; non simul natura, quia cum inter absoluta simul natura non sit ordo essentialis, quia ordo est inter prius et posterius essentialiter, sequitur quod ille respectus non sit simul natura cum absoluto, quia tunc nullum ordinem haberet ad illud, quod est falsum, cum sit causa ejus. Si autem sit respectus ad aliquid prius, et non ad aliquid, quod est de essentia talis absoluti intrinsece, igitur est ad causam extrinsecam. Vel igitur primam, et habetur propositum; vel non primam, qualis est causa extrinseca finis, vel efficiens; de fine nihil ad praesens. Si ad causam extrinsecam efficientem non primam, sequitur iterum propositum, quia omnem causalitatem causae secundae potest causa prima eminenter supplere. Major patet, quia essentia accidentis est simplex ex 8. Metaph, text. com. 2. quia non habet materiam ex qua. Similiter essentia accidentis est per se una 5. Metaph cap. de ente text. 14. et per se in genere, ex qua ratione Philosophus ibidem distinguit Praedicamenta in substantiam et novem accidentia. At hinc sequitur quod accidens non est essentialiter essentia subjecti, cum sit alterius generis ab eo, non potens facere unum per se cum eo, sed tantum per accidens. Sed de possibilitate existentiae ejus sine subjecto, dicunt quidam quod cum unius compositi sit tantum unum esse, quod est esse totius, sic quando aliquod accidens ponitur in subjecto, dum est in subjecto, non habet esse aliud quam esse totius; quando vero separatur a subjecto, Deus dat illi novum esse, ut sit per se.
Sed istud non capio, sicut enim unumquodque habet essentiam, ita et esse, quia omnis essentia est actus, ut prius probatum est; sed accidens habet essentiam, et per se unam, et est alterius generis a subjecto suo; igitur habet esse distinctum, aliud ab esse subjecti.
Item, formam esse in materia, consequitur esse compositi, ita quod impossibile est formam esse in materia, et tamen compositum non habere esses; igitur quod potest producere formam in materia, potest dare esse in composito; igitur sicut producens formam substantialem, et per consequens compositum in genere substantiae dat esse simpliciter, ita producens compositum tale dat esse tale; ab eodem per consequens habebit accidens esse, a quo habet suam essentiam, sive sit in subjecto faciens unum per accidens cum subjecto, sive sit separatum, et per se.
Item, si accidens, quando separatur, accipiat novum esse, igitur mutatur a non esse opposito illi esse ad illud esse. Quaero igitur, quid est illa mutatio? Non alteratio, quia non est secundum qualitatem alteratam; nec augmentatio, vel diminutio, quia quantitas, secundum quam fuerunt illae mutationes, secundum suas proprias dimensiones uniformiter manet, sive sit in subjecto, sive separata. Nec est generatio, quia tunc quantitas esset subjectum per se generationis; per generationem igitur acquiritur natura illius quod generatur; per illam autem mutationem non acquiritur natura quantitatis, quia praefuit; ergo non convenit tale esse novum accidentis dari, cum separatur a subjecto.
Item, illud esse novum, ex quo limitatum est, aut est substantia, aut accidens, vel si est neutrum, quaero in quo genere sit ? Sed cum non sit substantia, erit dependens, sicut quantitas: quomodo igitur supportabit quantitatem, aut quomodo quantitas per se existet sine illo esse, ex quo est accidens magis quam sine illo esse novo.
Aliter dicitur quod quando accidens separatur a subjecto, Deus dat ei quamdam virtutem per quam est per se supernaturaliter.
Contra, licet accidens separatum ponatur habere illam virtutem supernaturaliter, tamen habita illa virtute, naturaliter potest in effectum talis virtutis, ut patet de caeco nato, et post supernaturaliter illuminato, qui postea ita naturaliter videt, sicut alius semper videns. Et de vpluntate, quae naturaliter recipit habitus infusos, tanquam naturales perfectiones ejus, licet supernaturaliter infundantur; igitur etsi accidens virtute supernaturali sit per se, et separatum, posito tamen in effectu, per se naturaliter, et non supernaturaliter existit.
Item, impossibile est accidens recipere aliquam virtutem, per quam dependeat ad aliquid aliud, quod ipsum informet, vel ei inhaereat, quia tunc accidentis esset accidens in infinitum; igitur similiter erit impossibile accidens recipere aliquam virtutem per quam est per se, non inhaerens alii a seipso.
Item, illa virtus aut est substantia, aut accidens ? non substantia, quia tunc accidens non esset sine substantia: nec accidens, quia tunc esset aeque dependens cum accidente, et per consequens non potest esse ratio independentiae alterius, ut sit per se.