REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Explicat quomodo accidens non supponat pro per se significato, id est, respectu inhaerentiae, sed pro denominato, ut quantitas possit esse sine subjecto, sine ullo modo ei superaddito, per hoc tantum quod privetur uno respectu extrinseco inhaerentiae, quod tantum est fundamentum privari sua relatione. Adducit optimas instantias, et solvit subtilissime, de quibus vide ipsum in Oxon. hic a num. II.
Respondeo ergo ad quaestionem, quod quaestio non quaerit quantum ad suum formale significatum; sic enim habet quemdam respectum ut inhaerentiam ad subjectum, quae est. in determinato genere: quae inhaerentia, vel respectus praedicatur denominative de rebus novena Generum. Nec est inconveniens aliquid formaliter in determinato genere, denominative dici de rebus omnium Generum. Patet de Relatione, quam importat hoc nomen creatum inquantum creatum. Sed quomodo intelligitur de novem Generibus, et rebus novem Generum, de quibus dicitur denominative, ut quantitate, et qualitate et aliis, et non dicitur de istis denominative, quomodocumque, sed dicitur de istis comparando ea in comparatione ad inhaerentiam actualem, quam habuit in subjecto, non aptitudinalem.
Item, isto modo intelligendo quaestionem de inhaerentia actuali accidentis ad subjectum, dico quod accidens potest esse sine actuali inhaerentia ejus ad subjectum. Modus possibilitatis hujus est, quia fundamentum potest esse sine respectu, destructo termino; sed terminus respectu inhaerentiae actualis potest destrui manente fundamento ejus, quia Deus potest annihilare substantiam panis, vel ipsam convertere in aliud, manente accidente absoluto et fundamento talis inhaerentiae; igitur potest accidens absolutum esse sine inhaerentia ejus actuali ad subjectum.
Sed quia haec ratio videtur nimis diminute probare accidens posse esse sine subjecto, quia potest esse sine subjecto destructo subjecto, probo generaliter quod accidens etiam manente subjecto potest esse sine eo, quia respectus extrinsecus adveniens non semper est positis extremis, quia sic non distinr gueretur a respectu intrinsecus adveniente, quia non potest magis intrinsece advenire, quam posito solo fundamento et termino; nam posito solo fundamento non sequitur respectus intrinsecus adveniens necesse, sed ipso et termino positis oritur ex natura extremorum. Respectus autem extrinsecus adveniens tantum contingenter consequitur extrema posita in esse ; sed inhaerentia accidentis ad subjectum est respectus extrinsecus adveniens, quia subjectum absolutum, et accidens absolutum, non habent habitudinem causalitatis intrinsecam, sed extrinsecam tantum, ut prius probatum est. Ista autem inhaerentia non dicit nisi unionem duorum absolutorum secundum omnem causalitatem extrinsecam; sed omnem unionem absolutorum potest Deus absolvere ab unitis, faciendo illa absoluta per se sine ipsa unione; igitur potest utrumque manere in se, sive sit inhaerentia unius accidentis ad subjectum, sive unio eorum ad invicem; et universaliter quaecumque absoluta sic uniuntur relatione unionis quae est respectus extrinsecus adveniens, potest Deum unum eorum facere sine alio, ut materiam sine forma, locatum sine loco, et hujusmodi; haec autem habitudo unionis accidentis absoluti ad subjectum est ejus inhaerentia ad subjectum; igitur potest facere accidens sine subjecto.
Sed contra istud potest sic objici: Impossibile est Deum aliquid facere sine eo quod est de essentia ejus, quia tunc illud faceret, et non faceret illud. Sed inhaerentia accidentis est de essentia ejus formaliter, quia secundum Philosophum 7. Metaphys. text. 2. et 5. Accidentia non sunt entia nisi quia entis; igitur.
Item, Simplicius 1. Metaphysic. text. 23. distinguens novem Praedicamenta penes esse in, dicit quod penes esse formae in materia non accipitur aliquod distinctum Praedicamentum; sed accidens inest subjecto, sicut forma materiae; igitur inhaerentia accidentis non pertinet ad distinctum Praedicamentum aliquod, ut dixi prius.
Ad primum illorum dico, quod communiter corrumpitur textus Philosophi. Nam Philosophus nunquam ponit alicubi istam negati vam, accidentia non sunt entia, nisi quia entis; sed dicit quod accidentia sunt entia, eo quod taliter vel totaliter entis, ubi non videtur accipi totalitas universalitatis, quia tunc esset sui ipsius, ut entis, cum sit quoddam ens, quod est falsum; sed accipitur totalitas perfectionis, ut sit sensus, quod accidentia sunt entia, eo quod sunt perfecti entis, ut substantiae. Unde non est intelligendum quod nota reduplicationis eo, reduplicet causam formalem accidentis ad subjectum, quia tunc denominaret substantiam esse formaliter accidens, sed reduplicat causam extrinsecam, ut efficientem, quia subjectum est causa extrinseca effectiva accidentis, vel materialis; sed ex hoc non sequitur ultra quod subjectum sit de essentia accidentis. Peccat enim argumentum per consequens inferendo ex propositione Philosophi propositionem eorum: accidens est ens, eo quod taliter vel totaliter entis, igitur non est ens, nisi quia talis entis, sicut creatura non est ens, nisi quia Dei creantis, ergo nullo modo ens, non valet.
Ad auctoritatem Simplicii, potest dici quod penes esse in, non accipitur distinctio novem Generum accidentium, qua actio et passio non accipitur penes in, cum actio sit formaliter ad aliud, et sic ex consequenti sit in alio.
Aliter potest dici, quod esse in potest accipi dupliciter: Uno modo denominative, ut denominat rem cujuslibet generis, et est idem quod inhaerens alicui, et sic esse int non constituit aliquod speciale Praedicamentum, quia sic circuit rem cujuslibet generis. Alio modo formaliter secundum propriam et formalem significationem ejus, et sic importat respectum specialem unius Praedicamenti respectivi, ut species talis Praedicamenti relativi, sicut inhaerentia; et quia ratio generis non sumitur ab aliqua ejus specie, quia est prior quodammodo omni specie secundum intentionem generis, ideo quocumque modo verum est, quod ab esse in non sumitur ratio Praedicamenti alicujus. Si autem Simplicius aliter intelligat, non est ei nimium adhaerendum.
Ad primam rationem principalem, cum arguitur, quod sicut substantiae convenit per se esse, ita accidenti inhaerere, dico quod si accipitur inhaerere, sicut per se esse, prout convenit substantiae, concedo similitudinem, quia sicut substantiae convenit per se esse, ita quod non natum est alii inhaerere, sed repugnat sibi alteri inhaerere, quia quod vere est, nulli accidit, sed natum est per se esse, et non in alio, ita per oppositum, repugnat accidenti per se esse, taliter quod non sit natum alii inhaerere, quia naturaliter repugnat sibi non aptitudo ad subjectum, quantumcumque sit separatum. Si autem intelligeretur quod sicut perseitas substantiae in in se dicit actualem privationem inhaerere ad subjectum, ita per oppositum inhaerentia accidentis dicat actualem inhaerentiam ad subjectum, et quod sicut repugnat substantiae non esse actualiter per se, ita convenit accidenti actualiter in alio esse, nego consequentiam et similitudinem, quia fundamentum absolutum potest carere respectu extrinsecus adveniente.
Ad secundum, cum dicitur quod posterius essentialiter non potest esse sine priori, dico quod aut intelligitur de eo, quod est posterius actualiter vel habitualiter? Si primo modo, dico quod verum est quod posterius actualiter non est sine priori actualiter; nunc autem quando accidens est separatum a subjecto, vel sit sine eo, non est tunc posterius subjecto actualiter, quia non dependet tunc a subjecto, ut causa extrinseca, sed tunc tantum actualiter dependet a Deo immediate, ut causa extrinseca, qua est posterius actualiter, et non respectu subjecti, quia Deus potest ipsum prius actualiter producere quam substantiam, et seorsum conservare sine ea. Si autem intelligeretur quod posterius essentialiter non potest esse sine priori aptitudinaliter, concedo, quia quantumcumque sit accidens sine subjecto, semper tamen habet essentialem habitudinem essendi in subjecto, et ita aptitudo non est nisi essentia accidentis tantum addens respectum rationis, ut dictum est, quia relationem in potentia.
Ad tertium, cum dicitur quod nihil potest esse sine eo, quod pertinet ad ejus definitionem, verum est, nisi pertineat tantum ad ejus definitionem ut additum, tunc enim potest esse sine eo illo; modo subjectum est in definitione accidentis.
Contra, unum correlativum cadit in definitionem alterius, ut additum, et non ut aliquid de essentia correlativi, et tamen relativum non potest esse vel intelligi sine suo correlativo, quia si auferas correlativum, jam relativum non erit ad aliud, nec per consequens erit relativum.
Respondeo quod definiens vel est de essentia definiti, ut animal et rationale de essentia hominis, et ita est propositio vera necessario, quia nihil potest esse sine eo, quod cadit in definitione ejus vel ipsum definiens est ut additum in definitione ejus. Sed hoc contingit dupliciter, vel ut additum necessario requisitum ad intellectum ejus, et sic necessario coexigitur, atque ita requiritur correlativum in definitione relati, et sic adhuc est illa propositio vera; vel illud additum ponitur in definitione alicujus ut causa ejus propinqua et extrinseca, et sic potest definitum esse sine definiente tali, et accidens sine subjecto, quia causalitatem tunc omnis causae extrinsecae proximae potest Deus eminenter supplere.
Ad quartum de Praedicamentis, dico quod per album, vel potest intelligi ipsa qualitas sub modo inhaerendi ad subjectum; vel totum compositum ex subjecto, quod denominatur ab albedine, et ipso accidente inhaerente et denominante primo album; non enim differunt, nisi in modo significandi, quia idem sunt quantum ad significatum quia concretum et abstractum, idem significant, licet differant in modo significandi. Et hoc sufficit ad probandum quod unum possit esse sine alio, sicut licet currit et curret idem significent, tamen modus significandi in futuro potest verificari sine modo significandi in praesenti, sicut haec potest esse vera: Socrates curret, hac existente falsa: Socrates currit, ita est hic, haec potest esse vera; Albedo est, si ponitur separari a subjecto, hac existente falsa, album est, quia tunc non actualiter inhaereret.