REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum quodcumque accidens in Eucharistia sit sine subjecto ?.
Alens. 4. part, quaest. 40. memb. 1. art. 1. et 2. D. Bonavent. hic art 1. quaest. 3. R ichard. art. i. quaest. 2. D. Thom. quaest. 2. et 3. part. q. 77. art. 2. Henric. quodlib. 8. quaest. 17. Saar. 3. tom. disp. 56. sect. 2. Scot. hic. quaest. 1. et 7. Met. q. 8. et 9. et 9. Met. quaest. 7.
Arguitur quod sic, solum substantia potest esse subjectum accidentis. Sed nulla substantia est subjectum alicujus accidentis in
Eucharistia, patet ex praedictis: igitur. Major probatur, quia sicut convenit substantiae substare, ita accidenti inhaerere; sed sic convenit substantiae substare, quod sibi repugnat inhaerere; ergo per oppositum, ita convenit accidenti inhaerere, quod sibi repugnabit substare, vel per se esse; igitur nullum accidens potest esse subjectum alterius, sed sola substantia. Confirmatur per Philosophum 4. Metaph, text. 14. ubi dicit quod nullum accidens accidit alteri, nisi quia utrumque accidit tertio, ut subjecto, et addit nihil magis accidit hoc illi, quam illud huic. Impossibile est autem esse circulum in dependentia essentiali; igitur nullum accidens est in alio ut in subjecto.
Item, Philosophus 7. Metaph. text. 4. probat quod substantia est prior omni accidente, per hoc quod in ratione cujuslibet accidentis necesse est rationem substantiae poni subjectum; igitur ponitur in ratione cujuslibet accidentis, non sicut aliquid intrinsecum essentiae accidentis, igitur ut additum; nihil autem habet rationem additi, nisi subjectum: igitur substantia est subjectum omnium accidentium, et per consequens accidens existens sine substantia, existit sine subjecto, et cum quodlibet accidens in Eucharistia, ut prius probatum est, sit sine substantia, sequitur quod quodlibet accidens existit ibi sine subjecto.
Item, quod terminat dependentiam alterius non potest dependere simili dependentia: si igitur accidens alterius accidentis terminaret dependentiam illius, accidens non dependeret simili dependentia ad subjectum, quod falsum est, quia nullum accidens dependet ad aliud, ut terminans ejus dependentiam, nisi inquantum est in eo, ut in subjecto; igitur cum omne accidens dependeat ad substantiam, ut subjectum, nullum accidens erit subjectum alterius, et ita quodlibet accidens in Eucharistia erit sine subjecto.
Item, quodlibet accidens est aeque dependens ad substantiam 4. Metaphys, text. com. 14. igitur si aliqua possunt esse sine substantia ut in subjecto, et quodlibet: sed aliquod accidens, ut quantitas, potest esse sine subjecto in Eucharistia: igitur et quodlibet.
Item, essentialior est dependentia accidentis ad substantiam, quam accidentis ad accidens, quia in omni ordine essentiali dependentia ad primum est essentialior: substantia autem est primum entium; ergo essentialius dependet accidens ad substantiam quam unum accidens ad aliud: sed aliquod accidens ut quantitas, potest esse sine substantia: igitur et qualitas sine quantitate, et per consequens quodlibet posterius sine alio.
Item, si quod minus videtur in esse, inest, et quod magis videtur inesse, inerit: sed minus videtur inesse quod relatio possit esse sine subjecto, cui tamen non repugnat esse sine subjecto; igitur quodlibet aliud accidens potest esse sine subjecto. Probatio assumpti, quia si relationi. repugnat esse sine subjecto, aut igitur inquantum est accidens, aut inquantum tale accidens, scilicet relatio. Non primo modo, quia tunc repugnaret omni accidenti esse sine subjecto; nec secundo modo, quia quidquid est formaliter infinitum, est per se ens; sed aliqua relatio est per se formaliter infinita, ut illa in divinis; igitur relatio aliqua potest per se esse. Probatio majoris istius pro simili: Infinitas est modus perfectionis entis; igitur illa conditio, quae est simpliciter perfectionis in toto ente, convenit infinito; sed esse per se, est conditio per se totius entis, sicut suum oppositum est imperfectionis; igitur quod est formaliter infinitum, erit per se existens, et per consequens relatio. Probatio minoris illius pro simili, quia relatio illa in divinis est essentia divina, quae est formaliter infinita; igitur.
Contra, si quodlibet accidens in Eucharistia posset esse sine subjecto, motus posset esse sine mobili, quia species, quae sunt in Eucharistia, possunt transmutari.
Item, si sit ibi quodlibet accidens sine subjecto, cum quantitas sit ibi manens in loco, erit ibi ubi sineubicato, quia tunc circumscriptio passiva non erit in locato, et subjecto circumscripto; haec sunt inconvenientia; igitur.