Ulterius. Videtur quod in christo sint duo individua. Sicut enim dicit Damascenus, filius dei assumpsit humanam naturam in atomo, idest individuo. Sed quia natura assumpta est in christo, dicimus duas naturas.
Ergo et dicere possumus in christo duo individua.
Praeterea, omne quod est, aut est universale, aut particulare. Sed humana natura est in christo.
Ergo cum non sit universalis, erit particularis. Sed omne particulare est individuum. Ergo sunt ibi duo individua.
Praeterea, secundum Porphyrium, individuum facit collectio accidentium. Sed accidentia humanae naturae non sunt in persona divina, quae subjectum accidentis esse non potest. Ergo oportet quod sit ibi aliquod individuum; et sic idem quod prius.
Sed contra, nihil est aliud persona quam individuum rationalis naturae. Sed in christo non possunt esse duae personae. Ergo in christo non sunt duo individua.