REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Thomae, et aliorum, corruptis speciebus redire materiam non annihilatam, nec conversam, sed de novo creatam. Refutatur primo quod dicitur, materiam conversam vel annihilatam non posse redire eamdem numero. Secundo, ostenditur non posse formam substantialem induci in quantitatem. Vide Doctorem hic ?. 6. a num. 5. et q. 5. a num. 4.
Hic dicitur quod sicut qualitates illae, quae remanent in hoc Sacramento, habent similem et conformem actionem actioni substantiae praeexistentis sub illis, ita esse subsistens, quod convenit dimensionibus, scilicet remanentibus sine subjecto, est conforme illi esse, quod substantia panis habuit; et ideo esse dimensionum subsistens tollitur, sicut substantia panis, prius existens, et esse ejus tollitur, et eisdem passionibus, et eodem modo corrumpuntur accidentia remanentia, sine subjecto in Eucharistia, sicut et prius corrumpi poterant. Ultimo addunt in alia quaestione, quod si aliquid generaretur ex illis speciebus, oportet quod hoc fiat, vel de materia vel de aliquo supplente vicem materiae; sed si materia panis fuit annihilata, non posset redire eadem numero, quia in nihilum redactum, non potest iterum idem numero sumi. Similiter si conversum fuerit in corpus Christi, non potest aliquid de novo generari ex illis speciebus, per reditionem ejusdem materiae; et ideo ponunt duos alios modos, quibus hoc sit possibile.
Unus est, ut nova materia creetur a Deo, non illa quae prius, sed alia. Alius modus est, quem magis videntur aprobare, quod scilicet ait Commentator 1. Physic. et in lib. de substantia orbis, quod in materia generabilium et corruptibilium, oportet intelligere dimensiones interminatas ante adventum formae substantialis, quae post accipiunt esse terminatum et completum. Quidquid autem intelligitur ante adventum formae substantialis, hoc manet idem in generato et corrupto. Dimensiones autem illae se habent ad genus quantitatis, sicut materia in genere substantiae; igitur sicut dimensionibus illis datur esse, ut subsistant in esse conformi substantiae, quod praefuit, et terminationi quantitatis, et omnibus aliis actibus, ita etiam datur eis quod primo sint sub esse alterius formae naturali, et aliis accidentibus, quia de natura sua non habent quod tantum subsint accidenti, sed etiam formae substantiali, et tunc non oportet quod materia de novo fiat. Et hoc videtur redire in priorem modum, quod dimensioni detur natura materiae propter propinquitatem ad ipsam, et sic illud generatum sit compositum ex materia et forma.
Contra illud quod primo dicitur, quod quantitas separata eodem modo potest tolli et corrumpi, sicut cum est in materia, quia habet conforme esse illi, quod habuit in materia forma substantialis quae praefuit. Quaero enim quid intelli gis per illud esse conformes quantitatis separatae, aut quod quantitas post sui separationem acquirat novum esse
positivum, quod prius non habuit in subjecto, et improbatum est prius. Aut intelligis novum esse privativum, quia scilicet nunc non est in substantia, sed per se; sed tunc non sequitur, si potest tolli et corrumpi quando est in materia, igitur similiter potest tolli, quando separatur ab ea, non habens esse in ea; sicut non sequitur, si aliquid potest pati quando est in principio primo passivo convenienti passioni, igitur potest pati quando non est in eo. Unde illud esse conforme est non causa ut causa, quare quantitas separata possit tolli et corrumpi.
Contra quod secundo dicitur, quod generatio non potest fieri per hoc, quod materia annihilata redeat eadem numero, nec per hoc quod materia prius conversa redeat eadem numero, quia utrumque est falsum, quia materia potest redire eadem numero utroque modo. Potest enim per creationem facere materiam panis annihilata redire, nam ista annihilatio pro eo quod sequitur esse materiae, non tollit aliquid de potentia Dei; igitur si nulleitas materiae praecedens esse ejus, non prohibeat ejus creationem per potentiam divinam, nec ejus nulleitas sequens esse ejus, impediet creationem ejus, quia tantae virtutis est posse super unam distantiam, sicut super aliam.
Item, quod tertio dicitur, quod si materia sit conversa in corpus Christi, non potest redire, nisi corpus Christi redeat in quod conversum est, hoc est falsum, quia corpus non est aliter in se, quia materia panis conversa est in ipsum, quia non mutatur in Eucharistia; igitur nullo modo aliter se haberet, si materia post conversionem non ens, fiat ens; igitur, etc.
Contra hoc quod addunt, quod dimensiones pro eo quod praecedunt formam substantialem in materia, et sunt per se, ideo habent modum materiae, et possunt sicut materia transformari forma substantiali; hoc est impossibile, quia nihil est receptivum per se alicujus perfectionis, quae est alterius generis; dimensiones sunt in genere Quantitatis, forma substantialis de genere Substantiae; igitur per hoc quod dimensiones sunt per se, non sunt in genere Substantiae; igitur impossibile est quod informentur forma substantiali. Nam dicere formam substantialem per se informare quantitatem, est idem dicere, quod albedinem informare Angelum: quaelibet enim forma habet suum proprium susceptivum, ita quod sibi repugnat esse in alio susceptivo quam in illo, ad quod determinatur ex natura sui generis.
Praeterea, terminus generationis dicitur aliquid ad unum per se; igitur totum compositum ex eis non potest esse per se terminus generationis; igitur, etc.
Item, ille ignis sic generatus habens dimensionem pro materia, et formam substantialem, esset ignis Mathematicus, non naturalis dissimilis aliis ignibus compositis ex materia et forma substantiali, et per consequens non est ejusdem speciei cum eis.
Item, sequeretur generatio circularis talium compositorum Mathematicorum usque in finem mundi habentium dimensionem pro materia, et formam substantialem, quia si talis ignis corrumperetur, et ex illa dimensione existente, per se generaretur aer, iste aer esset tantum Mathematicus, habens dimensionem pro materia, et formam substantialem.
Similiter si ex illo aere generaretur terra, dimensio esset ibi pro materia, et forma substantialis pro reliqua parte compositi, et sic semper essent generationes Mathematicae, quia fundamentum naturae non esset ibi.