Ulterius. Videtur quod sint ibi duae res naturae.
Res enim naturae est quod constituitur per naturam. Sed divina persona non constituitur per humanam naturam. Ergo persona verbi non est res humanae naturae in christo. Ergo in christo sunt duae res naturae.
Praeterea, res naturae idem videtur esse quod naturale. Sed naturale, ut dicitur 2 physic., est proprietas causata ex principiis naturae, vel compositum ex principiis naturalibus. Sed neutrum istorum convenit divinae personae.
Ergo persona divina non est res naturae humanae; et sic idem quod prius.
Sed contra, res naturae est completum subsistens in natura. Sed nullum tale est assumptibile, quamvis possit aliud assumi ad ipsum. Ergo si esset in christo aliqua res naturae praeter divinam personam, non esset assumpta a divina persona, et ita nec unita; et sic non esset in christo.