REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Accidentia separata corrumpi possent ab agente naturali, iisque corruptis, non manet ibi corpus Christi. Secundum: Possunt qualitates specierum corrumpi usque ad gradum incompossibilem pani, manente eadem quantitate. Tertium : Corruptis speciebus, redit per causam superiorem substantia, ad quam accidentia inducta disponunt. Vide eum fusius de his in Oxon. q. 6. an. 11 . et q. 5. n. 4.
Respondeo igitur, quod illae qualitates possunt corrumpi, et contrariae cum forma substantiali generari, quia si istae qualitates essent in subjecto ultimato, ut in substantia, possent ab agente naturali corrumpi, quia per hoc, quod sunt per se, nihil tollunt de virtute activa agentis naturalis. Unde sive accidentia sint per se, sive in subjecto, semper agens habet eamdem virtutem respectu eorum. Similiter licet sint in sola quantitate, et non in substantia, possunt corrumpi sicut in substantia, quia sicut agens est quantum, ita haec, ut in quantitate sunt, habent sufficientes et convenientes passiones omnis actionis, quia paterentur in subjecto; igitur sicut quando sunt in subjecto possunt corrumpi, ita quando non sunt in subjecto, sed in sola quantitate, possunt corrumpi. Illis autem corruptis desinit ibi esse corpus Christi, quia statuit Deus quod, quamdiu remanerent illae species in Eucharistia, remaneret ibi corpus suum, et etiam quam cito illae desinerent, desineret corpus Christi in illis esse. Desinente ibi esse corpore Christi, desinunt ibi esse accidentia sine subjecto, quia istud miraculum, quod accidens sit sine subjecto, non fecit Deus nisi in Sacramento, et ideo desinente hoc Sacramento, desinunt accidentia esse sine subjecto, et per consequens desinente hic esse corpore Christi fiunt contraria accidentia in substantia, ut in subjecto, et per consequens generatio novae substantiae in materia, ut in subjecto.
Sed usque ad quid potest agens naturale agere ? Respondeo quod quantum est ex parte agentis na turalis, reveniet ibi quantitas sub qualitatibus contrariis; et cum accidentia non sint sine subjecto, nisi quamdiu manet Sacramentum, et corpus Christi sub eis, et ideo quando in illo subjecto, in quo debeant ibi accidentia esse, introducuntur contraria, redit substantia per actionem divinam sub illis accidentibus, et hoc non per miraculum novum, quia sicut disposuit ab institutione Sacramenti, quod manente Sacramento maneant accidentia sine subjecto, ita disposuit sub illis speciebus desinentibus esse, quod rediret materia sub qualitatibus et formis accidentibus contrariis.
Ad primam rationem principalem potest dici, quod ille auctor sex Principiorum non loquitur de formis absolutis, sed de formis relativis illorum sex principiorum respectivorum. Et verum est quod forma relativa non est variabilis secundum essentiam, sed invariabilis et simplex non autem intelligit de formis absolutis, vel si intelligit, interpretanda est secundum communem cursum naturae. Eodem modo dicendum est ad Boetium, et similiter ad aliud Philophi de materia.
Ad rationem dicendum quod qualitas non corrumperetur in nihil, sed in qualitatem contrariam, quae etiam non est sine subjecto, quia, sicut dictum est, desinente corpore Christi sub speciebus, substantia rediit.