Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in christo sunt duo individua, non tamen per se subsistentia; et ipse christus est unum individuum subsistens, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus intendit dicere, quod assumpsit humanam naturam particularem, non autem subsistentem, sed quod in ea divina persona subsistit.
Ad secundum dicendum, quod humana natura est particulare et individuum; non tamen subsistens.
Ad tertium dicendum, quod quamvis divina natura sit quoddam individuum in christo, tamen etiam christus est individuum humanae naturae.
Nec tamen oportet quod accidentia humanae naturae insint divinae personae, nisi natura mediante.
Ad id quod in contrarium objicitur dicendum, quod in christo est aliquod individuum, quod non est rationalis naturae individuum, sed ipsa rationalis natura individua, vel pars ejus; sicut manus christi.