REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Aliorum sententia asserens quantitatem specierum a nullo creato posse augeri vel minui, sed a solo Deo, sicut ab ipso solo conservatur.
Alia est opinio, quae ponit quod est impossibile agens naturale agere, nisi in quantum, et sic in Eucharistia quod non potest destruere quantitatem, nec per consequens novam quantitatem creare. Pro hac opinione cujuscumque fuerit, arguo sic: Quod immediate conservatur a Deo, non potest corrumpi ab aliqua creatura agente corrumpente: sed quantitas in Eucharistia immediate conservatur a Deo: igitur a nullo agente creato posset corrumpi. Major declaratur, quia nullum supernaturale dicimus posse corrumpi effective a creatura, sed tantum demeritorie, patet de charitate et gratia; igitur a simili, quando aliquid immediate conservatur a Deo in esse, non potest pro tunc ab aliquo agente creato effective corrumpi.
Item, quantitas in subjecto non videtur posse corrumpi, nisi uno trium modorum, vel propter corruptionem subjecti, quod non convenit in proposito, quia hic non manet subjectum, et tamen manet quantitas: vel propter corruptionem alicujus qualitatis, quam retinet, sicut subjectum determinat sibi certam qualitatem, qua corrupta corrumpitur forma substantialis ejus, quod etiam non convenit in proposito; vel per quantitatem contrariam inductam, quod non evenit hic, quia agens inducens contrarium inducit illud in idem susceptivum, in quo praefuit suum contrarium corruptum. Sed si corrumperetur quantitas in inductione qualitatis contrariae, non esset in eodem susceptivo, sed in alio, et per consequens non essent circa idem; igitur nullo modo videtur posse corrumpi ab agente creato quantitas separata.
Quomodo igitur potest fieri rarefactio circa quantitatem separatam ? Dicitur quod Deus facit omnem mutationem immediate, quae fit circa quantitatem separatam a subjecto, et hoc sine novo miraculo, quia eodem miraculo antiquo, quo statuit quantitatem separari a subjecto in Eucharistia, statuit ad approximationem cujuslibet agentis naturalis quantitati separatae, in qua sunt qualitates immediate, agere omnem actionem, qualem in substantiis conversis causaret agens naturale, et hoc ne meritum fidei ex isto Sacramento tolleretur, quod contingit, si videremus circa hostiam non posse fieri in speciebus transmutationem, sub quibus est corpus Christi, sicut fit ab agente naturali circa aliam non consecratam.
Nec haec opinio potest improbari, quia dicit quod Deus immediate facit omnia, quae videmus fieri circa hostiam consecratam. Nec potest improbari per hoc quod videtur tollere omnem actionem agentis naturalis, quia dat agenti naturali omnem actionem sibi convenientem. Potest enim alterare agens naturale, dummodo tamen ejus alterationem non consequatur corruptio quantitatis; removet autem ab eo actionem, quae non potest sibi convenire, quia agens naturale non potest agere, nisi in quantum, cujus oppositum sequeretur, si posset agere in quantitatem separatam.