Utrum homo dicat ibi compositum ex duabus substantiis tantum.
Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod homo non dicat nisi compositum ex duabus substantiis.
Homo enim praedicatur de christo et de Petro, et non aequivoce dicitur. Sed cum dicitur de Petro, nihil praedicatur nisi compositum ex duabus naturis vel substantiis. Ergo et cum dicitur de christo.
Praeterea, in symbolo Athanasii dicitur: sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita deus et homo unus est christus. Sed anima non includit in sua significatione carnem, nec e converso.
Ergo nec homo dicit divinitatem, nec e converso.
Praeterea, nihil est in christo praeter tres substantias. Si ergo homo diceret tres substantias, tunc christus erit tantum homo, quod est falsum.
Praeterea, totum non dicitur uniri parti; sed pars toti, vel parti. Si ergo homo diceret tres substantias, videretur quod non posset dici homo uniri dei filio.
Sed contra, homo est habens humanitatem. Sed habens humanitatem est divina persona. Ergo cum humanitate, quae continet duas substantias, hoc nomen homo, dictum de christo, dicit etiam divinam personam; et sic dicit tres substantias.
Praeterea, omne praedicatum substantiale continet aliquo modo suum subjectum. Sed hoc nomen homo praedicatur de filio dei non accidentaliter.
Ergo continet personam filii dei; et sic non dicit tantum compositum ex duabus substantiis.
Respondeo dicendum, quod in quolibet nomine est duo considerare: scilicet id a quo imponitur nomen, quod dicitur qualitas nominis; et id cui imponitur, quod dicitur substantia nominis: et nomen, proprie loquendo, dicitur significare formam sive qualitatem, a qua imponitur nomen; dicitur vero supponere pro eo cui imponitur. Prima ergo opinio dicit, quod hoc nomen homo, quantum ad significatum et quantum ad suppositum, non dicit nisi constitutum ex duabus substantiis: quia hoc constitutum ex duabus substantiis est hypostasis subsistens, pro qua potest fieri suppositio hujus nominis homo. Secunda vero opinio dicit, quod constitutum ex duabus substantiis tantum, non est hypostasis subsistens, sed natura, in qua subsistit verbum dei; unde non potest ponere, quod constitutum ex duabus substantiis tantum sit suppositum cui nomen imponitur, sed forma a qua imponitur, scilicet humanitas: illud vero cui nomen imponitur, quod est subsistens in humana natura, est persona verbi; et ideo hoc nomen homo comprehendit tres substantias; sed duas ex parte significati, tertiam ex parte suppositi.
Ad primum ergo dicendum, quod diversitas suppositionis non facit aequivocationem; sed diversitas significationis.
Ad secundum dicendum, quod Athanasius accipit hominem ex parte naturae significatae.
Ad tertium dicendum, quod termini in praedicato positi tenentur formaliter, in subjecto vero materialiter; unde hoc nomen homo supponit suppositum aeternum, quod subsistit in duabus naturis et tribus substantiis; praedicat vero tantum naturam humanam. Unde si diceretur quod est tantum homo, excluderetur omnis natura alia ab humana; et propter hoc non conceditur, quod sit homo tantum.
Ad quartum dicendum, quod homo dicitur proprie et simpliciter unitus filio dei: quia dicit id quod unitur, seu conjungitur, scilicet humanam naturam, quae est quasi pars in hac unione; et id in quo fit unio, scilicet suppositum unum.