REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
S?ntentia Innocentii III. cum species ad putrefactionem tendunt, redire substantiam panis et vini, antequam ex eis generetur vermis, rejicitur breviter et clare, de quo in Oxon. hic quaest. 6. n. 3.
Sententia D. Thomae redire materiam, si debet generari vermis ex speciebus, refutatur primo, quia non ante instans generationis vermis, alioquin ibi esset materia simul cum corpore Christi, et sine forma, contra ipsum; neque simul cum generatione, quia agens naturale non agit nisi materiam quantam. Vide Doctorem ibidem a n. 5. Tertia sententia Aegidii, Henr. et aliorum, materiam redire post generationem, et formam educi de potentia dimensionum, rejicitur, quia forma substantialis nequit educi de accidentibus, et sequeretur vermem esse sine materia. Vide ibidem a n. 7. Quarta sententia Richardi, dari possibilitatem in speciebus vini, qua possent converti in materiam et formam, rejicitur, quia materia non generatur, et generatio vermis sic non esset naturalis. Item, materia sic non esset quanta, vide num. 10.
Haec est opinio Domini Innocentii de offic. Miss. part. 3. c. de fractione, quae dicit, quod substantia panis redit, et hoc quidem potest sic sustineri: Christus est in Eucharistia ut nutrimentum spirituale; igitur tamdiu debet esse sub speciebus, quamdiu species illae panis repraesentant conveniens nutrimentum corporale. Potest autem circa istas species fieri tanta alteratio, quando sunt separatae a substantia, quod non repraesentant ut conveniens nutrimentum corporale, sicut posset fieri si sub illis substantia panis esset, sicut si panis putrefieret, et species similiter, et amitterent proprias passiones earum, ut colorem, saporem; igitur tunc desinit sub eis esse corpus Christi, et incipit substantia panis redire, manentibus quibusdam accidentibus, licet non omnibus, quae essent convenientia nutrimento, et per consequens tamdiu manet ibi corpus Christi sub speciebus illis, quamdiu manet substantia panis ut conveniens nutrimentum corporale.
Contra hanc opinionem arguo sic: Quaero quando redit substantia panis ? aut in ultimo instanti transmutationis, quando generatur substantia, aut ante illud ultimum instans? Non in illo ultimo instanti, quia tunc illa substantia panis rediens simul esset et non esset, et sic sequitur inconveniens ex hoc quod in illo instanti generetur aliqua substantia. Si autem redeat ante illud ultimum instans, videntur tunc sequi duo inconvenientia: Primum, quod non tamdiu manet ibi corpus Christi, quamdiu manent ibi species panis non corruptae, cujus oppositum tenetur communiter.
Istud tamen forte non haberet pro inconvenienti, quia diceret secundum praedictam declarationem quod non diutius maneret sub speciebus corpus Christi, nisi quamdiu manet ibi substantia. panis, si esset ut conveniens nutrimentum corporale.
Aliud inconveniens quod sequitur, est, quod agens quod potest in partem motus, potest in totum motum, et in terminum, quando non magis repugnat una pars motus susceptivo, quam alia. Patet ex supradictis. Sed non magis repugnat illis speciebus, sive susceptivo alterationis, una pars alterationis, quam alia; igitur agens, quod potest imprimere primam partem alterationis, potest in totam alterationem, et per consequens non oportet substantiam panis redire ante finem alterationis.
Sed hic forte diceretur, quod verum est, quod non oportet substantiam panis redire propter alterationem, nec propter terminum intrinsecum alterationis, sed propter terminum substantialem, qui est substantia, quae debet sequi in fine alterationis virtute substantiae generantis vel creantis.
Alia est opinio, quae ponit materiam redire, quia agens naturale non agit, nisi in materiam, et de ista materia agens naturale generat substantiam.
Contra sicut prius: Aut illa materia redit in ultimo instanti, aut ante ultimum instans ? Si enim post ultimum instans rediret, frustra poneretur redire ad salvandam generationem. Si redit ante ultimum instans, igitur materia simul esset in Eucharistia cum corpore Christi, quod non tenet communis schola, quia communiter ponitur corpus Christi tantum esse in illis speciebus, et illae sine subjecto, quod non esset, si maneret ibi materia panis.
Similiter sequeretur quod materia tunc esset sine forma, quod est impossibile secundum opinantem, quia Deus non potest eam facere sine forma secundum eum, quia constat quod forma panis non manet, vel saltem si materia est sine forma, hoc non est sine novo miraculo; ergo si redeat materia aliquo modo, tantum redit in ultimo instanti; et si hoc, igitur frustra ponitur redire materia, ut scilicet agens naturale generet ex ea; sed in isto instanti non potest agens naturale aliquid generare, ut concedit ille sic opinans; licet enim, ut credo, agens naturale attingat essentiam materiae, non tamen agit in eam, nisi ut sub quantitate, et maxime secundum istum Doctorem.
Praeterea, non potest esse naturaliter generatio sine corruptione secundum sic opinantem; sed si materia rediret in illo instanti, esset tunc materia sub illa forma de novo sine corruptione praecedente. Unde dico quod si materia sola rediret, et haberet esse definitive, sicut Angelus, tota natura non attingeret eam, ut aliquam formam educeret de ea, licet posset attingere ad eam sub quantitate.
Tertia opinio ponit materiam redire, sed non a Deo. Isto modo dimensiones per se existentes habent modum substantiae, et propinquae sunt materiae primae, quatenus sunt interminatae, et ideo de eis potest educi forma substantialis, et possunt substare formae substantiali, ut materia; sed quando convertuntur in substantiam rei alendae, tunc redit materia rei nutribilis sub illis dimensionibus interminatis.
Sed contra hanc opinionem argutum est supra, et adhuc arguo sic: Quod impossibile est de potentia illarum dimensionum educi formam substantialem, quia impossibile est ut de potentia formae naturaliter posterioris, educatur forma naturaliter prior: nunc autem forma substantialis est naturaliter prior omni dimensione: igitur impossibile est ut de dimensionibus, sive sint terminatae, sive interminatae, educatur aliqua forma substantialis.
Praeterea, non solum possibile est ex illis speciebus et dimensionibus, aliquid nutriri, et per consequens aliquam substantiam nutribilem generari, sed possibile est ex eis generare substantiam, quae non est nutribilis, ut ignis, vermis, quae non generantur per nutritionem; sed si in istis per nutritionem non redit materia, et ex eis generaretur compositum, in quo solum educitur forma substantialis ex eis, sequeretur quod utrumque esset compositum, et sine materia.
Item, possibile est plures partes carnis Sacerdotis per nutritionem exiliis speciebus aggenerari; sed sinonessetibi materia, partes istae carnis non essent compositae, nisi ex quanto et quali, et per consequens si aliquis esset totaliter nutritus ex talibus, haberet tunc carnem mathematicam quantam et qualem, sed non materiatam.
Quarta opinio est, quae ponit quod sicut materiae concreata est possibilitas transmutationis ad formam, ita in transubstantiatione accidentibus manentibus sine subjecto, concreatur possibilitas transmutabilis, non tantum in formam, sed etiam in ultimum gradum actualis, quae est materia, et per talem possibilitatem potest ex illis speciebus generari compositum ex materia et forma.
Contra, illud purum possibile sic concreatum speciebus separatis in potentia ad materiam, secundum sic opinantem, est terminus creationis; igitur est aliquid extra causam suam creativam; tale autem infimum est materia prima, cum ipsa sit infima omnium entium, et tamen non convertitur in materiam primam; ergo oportet quod sit inferior materia prima, et per consequens sequitur quod aliquid producatur a Deo inferius in entitate prima materia, quod est contra Augustinum lib. 12. confess. c. 33. qui dicit eam esse creatam prope nihil, quia de facto ipsa est infima inter omnes creaturas, licet Deus posset forte facere aliquid inferius ea.
Item, materia non producitur per generationem, cum sit fundamentum praesuppositum cuilibet generationi naturali; illud igitur purum possibile, quod ponis esse annexum speciebus remanentibus, non potest actione naturali converti in materiam primam, vel in compositum ex materia et forma, cujus oppositum dicit sic opinans. Ponit enim quod licet illud purum possibile actione supernaturali, ut per creationem, producatur, tamen quia accidentia corrumpuntur illud actione naturali convertitur in materiam et formam, et per consequens in totum compositum, et ita materia erit generabilis.
Item, esto quod in Eucharistia esset tale purum possibile loco materiae, adhuc frustra poneretur, quia ponitur quod agens naturale ex eo generet compositum naturale, sed ut ibi est, non est illud purum possibile quantum; sed agens naturale non potest agere nisi in quantum; igitur ut ibi est, frustra ponitur.