REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ponit duos modos dicendi de poena purgativa peccati. Primus, quod poena illa est informis, id est, sine charitate, quae est forma virtutum, sufficit tamen ut infundatur gratia. Non vult tamen hanc poenam haberi sine auxilio gratiae, de quo vide in Oxon. scholium hic positum ad num. 14. ubi ostenditur ex variis locis ipsius ipsum posuisse necessitatem gratiae ad poenitentiam fructuosam, seu deletivam peccati, et juxta ibi dicta exponendus est Doctor hic. Addo dictis ibi, quod habet 3. dist. 2. q. i. report. ad quintam, quod natura non potest se disponere, ut Deus de congruo det ei gratiam, et 2. dist. 6. n. 8. report. docet quod ante gratiam justificantem in adultis, requiritur motus gratiae praecedens: Necesse est (inquit) quod in justificatione impii primo immediate a Deo infundatur gratia gratis data.
Quantum ad quartum articulum, qualis debeat esse poenitentia pro delicto, informis vel formata, et quae sufficiat ad deletionem culpae commissae, est dubium. Si enim est informis, non valet ad amotionem ejus sufficientem; si sit formata, igitur prius inest eis charitas, quae est forma cujuslibet virtutis, et per consequens, cum per charitatem fiat quilibet Dei amicus, prius est reconciliatus et amicus ejus, quam per poenitentiam puniatur pro delicto.
Dico quod peccator in puris naturalibus suis potest considerare sua peccata, ut Dei offensiva, quia contra praecepta et leges, et ita ea nolle fuisse: et ex hoc potest de illis habere displicentiam vehementem, quae est poena interior, quia tristitia: Tristitia enim est de illis, quae nobis nolentibus accidunt, et dici tur formaliter paena; est autem in se formaliter passio et involuntaria, quia nullus eligit contristari, quando actu contristatur: dicitur etiam voluntaria, quia a voluntate ipsa dependet in esse consecutive et volitive cum detestatione peccati jam commissi, et ista poenitentia est informis, non formata: possumus igitur loqui de poenitentia praecedente remissionem culpae, et haec est informis, quia omnis poenitentia praecedens remissionem peccati est informis, quia praece dit gratiam: omnis autem poena praecedens gratiam est informis, quia gratia est forma cujuslibet virtuosi operis:. igitur omnis poenitentia praecedens remissionem peccati est informis.
Poenitentia tamen consequens remissionem peccati est formata, quia acceptans Deus actum poenitentiae voluntarie toleratae, ut dispositionem de congruo ad gratiam, in ultimo instanti dat gratiam, et remittit peccatum; et potest aliquis sine gratia habere illum actum praecedentem poenitentiam formatam et remissionem peccati, ut attritionem, sed nullo modo contritionem et actum poenitentiae formatae, quae consequitur remissionem culpae, et infusionem gratiae, quia attritio si continuetur usque ad certum tempus, vel certum instans, Deus in illo instanti infundendo gratiam, facit de illa attritione contritionem, et per consequens poenitentiam for matam, quia ut praecedens infusionem gratiae, est dispositio immediate de congruo ad eam; ita in illo instanti infusionis gratiae fit forma, et per consequens si aliqua poenitentia requiritur post remissionem culpae, illa est formata.
Sed si sit aliqua talis poenitentia, consequens remissionem culpae, necessario requisita ad hoc quod sit formata, dubito; possibile enim est in ultimo instanti infusionis gratiae et remissionis culpae cessare ab omni actu intellectus et voluntatis totaliter, et constat quod tunc non sequitur eam necessario; possibile tamen est post elicere actum indifferentem sive impertinentem; vel possibile est quod ponet obicem infusioni gratiae eliciendo actum contrarium. Omnibus istis modis non est necessarium quod sequatur actus poenitentiae remissionem peccatorum, et infusionem gratiae.
Exemplum hujus est: Si aliquis in ultimo instanti mortis eliceret bonum actum, ita quod post illud instans non posset in alium, per actum illum non meretur gratiam, quia amplius non esset viator ad gratiam, sed ad gloriam, et ille actus meritorius erit tunc dispositio immediata ad gloriam, sicut credo quod frequenter Deus non auget homini gratiam per aliqua merita sua, sed auget gratiam suam in puncto mortis, salvando retributionem augmentationis ejus ex meritis, usque ad illud instans, vel volens ista merita esse immediatam dispositionem ad gloriam, et secundum hoc oporteret dicere quod remissio culpae posset esse sine contritione, cum sola attritione. Sed contritio, ut est actus paenitentiae, sequitur remissionem culpae; vel posset dici quod idem actus est in esse naturae, qui praecedit remissionem peccati; et sequitur, sed ut praecedit, dicitur attritio; ut vero sequitur et continuatur usque ad instans infusionis gratiae, dicitur contritio, et sic ut praecedit, potest dici paenitentia informis, ut sequitur, paenitentia formata.
Ad primum argumentum principale patet responsio, quid remanet in anima delendum per paenitentiam, quia sola obligatio ad solutionem paenae.
Ad secundum, concedo quod Deus posset de potentia absoluta remittere culpam sine paenitentia, vel paeaena quacumque, quia unum non est de essentia alterius, et hoc concludit argumentum; sed non de potentia ordinata, quia secundum legem justitiae suae et potentiae ordinatae, per eam statuit omnem culpam ordinari per paenam et paenitentiam, et non aliter.
Ad tertium, dico quod quia in damnatis non est paena voluntarie tolerata, ideo in eis non est proprie paenitentia, quia si possent, libentissime illam paenam abjicerent, paenitentia vero est voluntaria paenae tentio. Quid autem de paenitentia
Judae? Respondeo quod poenitentia ejus non fuit sufficiens, quia non circumstantiata circumstantia finis, quae principaliter ad actum virtutum requiritur.
Ad ultimum, dico quod actus poenitentiae formatae, quae scilicet infusionem gratiae sequitur, est melior actus quam culpae, vel peccati, qui fuit malus, quia habitus semper est formaliter melior privatione ejus; malitia autem tanta est in actu peccati, quanta bonitas nata esset illi actui infuisse; bonitas autem quae nata esset inesse illi actui, non est infinita formaliter, sed tantum objective, quia conjungit cum Deo, quod est objectum infinitum; et ideo actus peccati non dicitur malum infinitum formaliter, sed tantum objective, quia offensivum et disjunctivum a bono infinito, sicut actus meritorius in se formaliter finitus conjungit cum bono formaliter infinito, et quanto actus bonus et meritorius perfectius conjungit cum Deo quam actus malus separabat, tanto potest dici majus bonum infinite, et magis infinitus, quam actus malus sit malum infinitum; unde sermo parabolicus est, dicere quod peccatum est malum infinitum.