Utrum christus possit dici homo dominicus.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christus possit dici homo dominicus. Augustinus enim dicit in Lib. 83 qq.: monendum est ut illa bona aeterna expectentur quae fuerunt in homine dominico; et loquitur de christo. Ergo potest dici dominicus.
Praeterea, homo christus jesus est magis in participatione divinae bonitatis quam alii sancti.
Sed alii sancti propter participationem divinae bonitatis dicuntur dominici, ut patet per Glossam 1 Reg. 1: quis est homo, nisi homo dominicus? ergo multo magis christus potest dici homo dominicus.
Praeterea, sicut dominicus dicitur denominative a domino, ita divinus dicitur denominative a deo. Sed dionysius frequenter nominat christum divinissimum jesum.
Ergo et potest dici ille dominicus.
Praeterea, sicut haec est vera, deus est homo: ita haec, homo est deus. Sed dicimus deum humanatum.
Ergo possumus dicere hominem dominicum.
Praeterea, conditio servitutis magis exprimitur nomine servi quam nomine dominici. Sed apostolus nomen servitutis in christo ponit philipp. 2, 7, formam servi accipiens. Ergo etiam possumus dicere eum dominicum.
Sed contra, quod praedicatur de aliquo essentialiter, non potest de eo praedicari denominative.
Sed deus praedicatur de homine christo essentialiter: quia haec est vera, hic homo est deus. Ergo videtur quod non debeat praedicari denominative.
Praeterea, ad idem est auctoritas Augustini in littera posita.
Respondeo dicendum, quod hoc adjectivum dominicus potest duo importare: uno modo id quod habet aliquam participationem domini; alio modo rem quae est domini sicut possessio; vel sicut effectus, sicut dicuntur verba dominica; vel sicut pars, sicut dicitur pes dominicus. Quantum ergo ad secundam opinionem pertinet, nullo modo ille homo potest dici homo dominicus: homo enim importat suppositum aeternum, cui essentialiter natura dominii competit, non per participationem: nec est quasi possessio vel effectus vel pars domini; sed est ipse dominus, quia dominus pater, dominus filius, dominus spiritus sanctus. Similiter etiam tertia opinio, cum ponit hominem quasi habitum dei filio advenire, non potest ponere quod homo denominetur per deum, sed magis deus per hominem: quia habitus denominat habentem, et non convertitur. Tamen inquantum dominicum dicitur possessive, posset ponere quod dicitur homo dominicus, sicut dicitur vestis socratica. Sed prima opinio posset ponere quod diceretur homo dominicus etiam per participationem, inquantum hoc nomine homo non importatur suppositum aeternum secundum eos.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus illud retractavit sicut in littera ponit magister; et cum dixit, non intellexit quasi diceretur dominicus ratione suppositi, sed ratione naturae, quae fit in participatione dominii, sicut et divinitatis, per hoc quod assumitur in unitatem personae filii dei, qui est deus et dominus.
Ad secundum dicendum, quod ille homo non participat, proprie loquendo, divinitatem vel dominium; sed est plene dominus: quia homo importat suppositum aeternum, ut dictum est; et ideo non est similis ratio de ipso et de aliis.
Ad tertium dicendum, quod divinum potest dici aliquid, etiam si habeat plenam divinitatis rationem (dicimus enim divinam essentiam, divinas personas); et ideo hic homo, quia est divina persona, potest etiam dici divinus. Sed dominicus non dicitur de illis qui habent plenam rationem dominii: non enim dicimus dominicas personas.
Ad quartum dicendum, quod quia natura humana in christo habet quamdam similitudinem cum habitu, ut prius dictum est, dist. 6, quaest. 3, art. 2 ad 1; ideo ea quae pertinent ad humanam naturam, inveniuntur quandoque praedicari de christo per modum habitus, quamvis non ita proprie; et ideo cassiodorus addit: ut ita dixerim.
Non tamen est similis ratio ex alia parte: quia divina natura non habet similitudinem cum habitu.
Vel dicendum, quod cum dicitur deus humanatus, non sumitur humanatus in VI nominis denominativi, sed in VI participii; unde tantum valet humanatus, quantum homo factus; et hoc patet per auctoritatem Damasceni positam in littera.
Ad quintum dicendum, quod apostolus non dicit christum, vel filium dei, esse servum, sed quod formam servi accepit, quia humana natura christi si separaretur, ut dicit Damascenus, subtilibus intelligentiis, a filio dei, et serva est, et ignorans est; et ideo de natura bene potest dici hoc adjectivum dominicus, ut dicatur dominica natura.