Utrum haec sit vera, deus factus est homo.
Ad primum sic proceditur. Videtur, quod haec sit falsa: deus factus est homo. Mutari enim genus est ad fieri. Sed deus nullo modo potest dici mutatus. Ergo non potest dici factus aliquid.
Praeterea, factum esse, terminus est fieri, quod significatur esse circa id quod factum dicitur.
Sed circa deum, qui dicitur factus homo, non potest poni aliquod fieri; suppositum enim factionis esse non potest. Ergo haec est falsa: deus factus est homo.
Praeterea, terminus factionis est perfectio ejus quod fit, quia est finis factionis. Sed cum dicitur: deus factus est homo, terminus factionis importatae per participium est homo. Ergo significatur quod esse hominem sit perfectio dei, qui factus homo dicitur. Hoc autem est impossibile. Ergo haec est falsa: deus factus est homo.
Praeterea, in hoc nomine homo non possunt intelligi nisi duo, scilicet suppositum naturae, et natura humana. Sed dicta propositio non potest verificari ratione naturae, quia deus nunquam fuit neque est natura humana; similiter nec ex parte suppositi; quia hoc nomen homo, secundum quod de christo praedicatur, non importat nisi suppositum aeternum filii; et semper verum fuit dicere, quod deus est persona filii. Ergo nullo modo praedicta locutio verificari potest.
Praeterea, homo non est conditio diminuens de ratione factionis. Ergo si deus factus est homo, possum inferre quod deus sit factus. Hoc autem est falsum. Ergo et primum.
Sed contra, joan. 1, 14: verbum caro factum est. Verbum autem deus est. Ergo deus factus est caro, idest homo.
Praeterea, in symbolo nicaeno dicitur de filio, quod est deus de deo, et quod homo factus est. Ergo deus factus est homo.
Praeterea, omne quod est et non fuit prius, dicitur esse factum. Sed haec est vera, deus est homo, ut supra dictum est, et non fuit semper vera.
Ergo deus factus est homo.
Respondeo dicendum, quod cum dicitur, deus factus est homo, hoc participium factus tripliciter potest se habere in ista locutione. Uno modo, ut feratur ad totam propositionem, ut sit sensus: factum est quod deus est homo; et sic est vera: quamvis hic intellectus non possit haberi secundum proprietatem locutionis: tum quia non est de illis quae habent determinare compositionem, sicut necessarium et contingens; tum etiam quia, cum sit adjectivum masculini generis, requirit substantivum. Secundo, dictum participium potest determinare alterum extremum compositionis absolute; et sic, sive determinet praedicatum sive subjectum, locutio est falsa. Omnis enim determinatio potest praedicari de determinato.
Haec autem falsa est, deus factus est: et similiter illa: ille homo factus est, demonstrato christo, nisi aliud addatur: quia supponit suppositum aeternum secundum secundam opinionem. Tertio modo dictum participium potest determinare subjectum in comparatione ad praedicatum; et sic locutio vera est secundum omnes opiniones. Et non obstat quod videtur ponere fieri circa deum: quia hoc fieri quod participium importat, non est nisi fieri rationis: dictum est enim supra, quod unio qua deus dicitur esse homo, est quidem secundum rem in humana natura, sed secundum rationem in deo, sicut sunt aliae relationes quae ex tempore de deo dicuntur. Et quia non dicitur factus homo nisi secundum quod relatio unionis de novo advenit ei postquam non fuit; ideo, sicut relatio illa non ponit aliquam rem novam in deo, sed dicitur secundum rationem tantum intelligentis; ita etiam et factus non importat circa deum nisi fieri rationis, sicut etiam cum dicitur Psal. 89, 1: domine refugium factus es nobis.
Ad primum ergo dicendum, quod mutari proprie dicitur per remotionem a termino a quo; fieri autem per accessum ad terminum. Quia igitur nihil remotum est a deo neque secundum rem neque secundum rationem; aliquid autem advenit ei secundum rationem, etsi non secundum rem; ideo potest dici fieri sed non mutari; sicut etiam sciens quando considerat, non mutatur, proprie loquendo, sed perficitur, ut dicit philosophus.
Ad secundum dicendum, quod illud fieri est tantum rationis; et ideo non est inconveniens quod circa deum ponatur.
Ad tertium dicendum, quod objectio illa procedit quando est fieri reale; tunc enim oportet quod aliquid realiter adveniat; et hoc aliquo modo est perfectio ejus cui advenit. Sic autem non est in proposito, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod dicta locutio verificatur ratione utriusque simul, scilicet suppositi et naturae: quamvis enim suppositum illud semper fuerit, non tamen semper fuit suppositum humanae naturae, secundum quod significatur hoc nomine homo.
Ad quintum dicendum, quod humana natura habet similitudinem cum accidente in christo, inquantum advenit divinae naturae post esse completum.
Non enim sequitur: Petrus est factus albus; ergo est factus; quia album diminuit de ratione facti simpliciter: quod enim factum est, nunc est, et prius non fuit: non autem sequitur, si prius non fuit albus, quod non fuerit simpliciter: quia album advenit post completum esse: et ita non sequitur: deus factus est homo; ergo deus est factus simpliciter.