Utrum haec sit vera, homo factus est deus.
Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod haec non sit vera: homo factus est deus. Dicit enim Damascenus, et habetur in littera, quod non dicimus hominem deificatum. Sed idem est dicere hominem deificatum et factum deum. Ergo homo non est factus deus.
Praeterea, cum dicitur: homo factus est deus, aut homo tenetur pro natura, aut pro persona. Si pro natura, natura autem humana non est facta deus, quia nunquam est nec fuit deus; ergo est falsa. Si pro persona, persona autem filii dei fuit semper deus: ergo nullo modo haec est vera: homo factus est deus.
Praeterea, secundum Damascenum, homo et deus communicant sibi idiomata, ut quidquid dicitur de homine, possit dici de filio dei. Sed haec est falsa: filius dei est factus deus.
Ergo haec est falsa: homo factus est deus.
Praeterea, quia deus factus est homo, possum arguere, quod deus est homo recens. Si ergo homo factus est deus, homo erit recens deus: quod est contra psalm. 80, 10: non erit in te deus recens.
Praeterea, quod dicitur fieri aliquid, praesupponitur secundum intellectum ad hoc quod fieri dicitur. Sed christus non prius intelligitur homo quam deus. Ergo non potest dici, quod homo factus sit deus.
Sed contra, Augustinus: talis fuit unio quae hominem faceret deum, et deum hominem.
Praeterea, homo est deus, et non semper fuit deus. Ergo factus est deus.
Praeterea, factio quae importatur per participium, secundum rem non ponitur in deo, sed in humana natura. Sed homo significat humanam naturam. Cum ergo hoc participium ponat rem suam circa subjectum in comparatione ad praedicatum, videtur quod magis sit haec vera: homo factus est deus, quam haec: deus factus est homo.
Respondeo dicendum, quod haec propositio similiter tripliciter potest accipi sicut praecedens.
Et in primo sensu est vera, sicut et prima, et eadem ratione: sicut enim factum est ut deus sit homo, ita factum est ut homo sit deus. In secundo vero sensu est falsa, sicut et prima, et eadem ratione: quia iidem sunt termini, sed conversim positi. In tertio autem sensu, secundum quod determinat subjectum in comparatione ad praedicatum, diversimode judicatur a diversis opinionibus.
Prima enim opinio, quia ponit quod homo supponit suppositum creatum, dicit quod haec est vera, sicut et prima: quia sicut persona divina non semper fuit illud suppositum, et modo est illud suppositum; ita illud suppositum non semper fuit persona divina, et modo est. Secunda autem opinio et tertia ponunt, quod homo, prout de christo praedicatur, non habet aliquod aliud suppositum quam suppositum aeternum: sed secunda dicit, quod homo supponit suppositum aeternum; tertia autem, quod homo copulat ipsum, sicut termini accidentales: et quia illud suppositum nunquam non fuit deus, ideo haec est falsa secundum hoc, homo factus est deus: concedunt tamen eam in primo sensu, qui non est proprius sensus ejus. Ideo secundum has opiniones magis est falsa quam alia: secundum autem primam simpliciter est vera. Quia tamen aliquo modo conceditur, respondendum est ad utrasque objectiones.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus loquitur secundum proprietatem propositionis, et sic est falsa.
Ad secundum dicendum, quod prima opinio diceret, quod teneretur pro supposito, non pro persona; aliae vero duae dicerent, quod teneretur pro persona; quam tamen non determinat participium, sed totam locutionem: quia factum est ut persona divina in humanitate existens etiam esset deus.
Ad tertium dicendum, quod hoc intelligendum est de illis quae conveniunt naturae secundum se, et non habent repugnantiam ad alteram naturam.
Quod autem dicitur factus deus, non convenit naturae secundum se, sed ratione unionis; unde non sequitur: homo factus est deus: ergo filius dei factus est deus; sicut non sequitur: homo unitus est deo; ergo deus unitus est deo.
Ad quartum dicendum, quod non sequitur ex virtute locutionis. Deus factus est homo: ergo est homo recens: quia si homo assumptus secundum primam opinionem, vel humana natura, ab aeterno fuisset, nihilominus diceretur: deus factus est homo.
Unde, sicut in littera dicitur, non sequitur quod sit deus recens; sed quod deus sit recenter, idest de novo: et hoc non est inconveniens secundum primam opinionem.
Ad quintum dicendum, quod quantum ad tertium intellectum propositionis praedictae, procedit illud argumentum: unde prima opinio, quae secundum illum intellectum concedit propositionem, dicit, quod homo praeintelligitur ad unionem, ut dictum est dist. 6, in princ.: secundum autem primum sensum, in quo concedit eam secunda opinio et tertia, non sequitur.
Ad sextum dicendum, quod dictum Augustini intelligendum est secundum primum modum: quia illa unio fecit ut deus esset homo, et e converso.
Ad septimum dicendum, quod cum dicitur, homo non semper fuit deus, negatio potest negare totam propositionem, ut sit sensus: homo non semper fuit deus, idest, non semper fuit verum dicere, quod homo sit deus: et secundum hoc sequitur veritas hujus propositionis secundum primum sensum, scilicet factum est ut homo esset deus. Vel potest negare praedicatum a subjecto, et sic falsa est; quia in propositione illa subjicitur suppositum aeternum, quod semper fuit deus.
Ad octavum dicendum, quod factio ponitur secundum rem circa naturam humanam: sed hoc nomen homo non supponit naturam humanam, sed suppositum aeternum; circa quod non ponitur factio secundum rem, sed secundum rationem tantum; non respectu dei, quia semper ei infuit, sed respectu hominis; et ideo semper dicitur: deus factus est homo; sed non convertitur.