REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum per sacramentum paenitentiae peccatum dimittatur ?
Alens. 4. quatst. 80. m. 1. D. Bonav. d. 8. art. 2- quaest. 1, Riohard. art. 2. quaest. 1. D. Thara.
quaest. 1. art. 3. et 3. p. quaest. 86. art. 6. Suar. tom. 4. d. 16. s. 2. Bellarm. 2. de poenit. c. 13. Coccius 2. tom. l. 7. a. 1.
Quod non, super illud Psalm. 31. Dixi confitebor, etc. dicit Augustinus, id est, desiderium apud me interius habui, quod confiterer, et tu remisisti, etc. ubi Cassiodorus: Magna Dei pietas, quod ad solam promissionem peccata dimittit; igitur sine paenitentiae sacramento dimittitur peccatum; non igitur per ipsam, quia unius delicti non sunt duo remedia totalia necessaria.
Item, Cassiodorus super Psalm. eumdem, votum ejus pro operatione judicatur; non igitur oportet peccatum dimitti sacramento paenitentiae.
Item, Augustinus super illud Joan. 11. de suscitatione Lazari et ponitur in littera: Nemo potest confiteri nisi prius sit suscitatus. Et ponit exemplum de Lazaro, qui non jubetur absolvi antequam sit suscitatus a morte. Sed nullum recipit sacramentum paenitentiae, nisi prius sit confessus et absolutus; igitur prius est spiritualiter suscitatus, quam aliquid de sacramento fiat circa ipsum.
Item, si peccatum dimittatur per sacramentum paenitentiae, igitur sacerdos ministrans hoc sacramentum paenitentiae, aliquo modo dimitteret peccatum, saltem ministerialiter. Sed hoc est falsum, ut videtur per Hieronymum super illud Matth. 16. Tibi dabo claves, etc. ubi dicit quod Sacerdos veteris legis nullo modo leprosos mundabant, sed eos mundatos ostendebant. Sic sacerdotes Evangelici nullo modo peccata dimittunt, sed ea dimissa ostendunt.
Contra, Matth. 16. dictum est Petro, et ejus successoribus: Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit, etc. et quodcumque solveris, etc. igitur sacerdos habet potestatem aliquo modo dimittendi peccata, non nisi per sacramentum paenitentiae.
Item, Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, non possunt remittere, nisi per sacramentum paenitentiae, et est possibile primo quod non remittantur; igitur tunc remittuntur.