REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
De transubstantialione.
QU?ESTIO I.
Utrum cuilibet peccato mortali actuali correspondeat satisfactio propria ?
Aleas. 4. part. quaest. 84. per totum D. Bonavent. hic art. 1. q. 1. et 3. D. Thom. quaeit. 1. et in suppl. quaest. 5. art. 2. Richard. 21. quaest. 2. Bellarm. 4. de paenit. Suar. 4. tom. disp. 23. Coccius2. tom. lib. 7. art. 4. Scot. in Oxon. hic quaest. 1. et in Theorem. S Non potest probari.
Arguitur quod non, quia tunc posset satisfieri de uno peccato, et non de alio; sed satisfaciens sufficienter pro uno peccato, est amicus, vel non inimicus, quod videtur inconveniens.
Item, si sic, posset tunc absolvi ab uno peccato, et manere in alio.
Item, si cuilibet peccato debetur propria satisfactio, igitur uni peccato debetur propria oratio, ut satisfactio, et alteri jejunium, et alteri eleemosyna, et per consequens illae tres partes paenitentiae non possent imponi ut satisfactio pro aliquo uno peccato, quod est falsum, nec quaelibet illarum pro quolibet peccato, alioquin pauper habens aliquid injuste, non posset satisfacere.
Item, sola contritio, si fuerit intensa, sufficit ad deletionem peccati; sed contritio est indifferenter de quocumque peccato; igiturnor cuilibet peccato correspondet pro pria paena.
Contra, cuilibet culpae correspondet propria paena, juxta illud Apoc. 18. Quantum glorificavit se in deliciis, tantum date illi tormentum et luctum; ergo correspondet luctus ipsius peccatis suis.