Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod filius dei non sit praedestinatus esse homo. Praedestinatio enim praecedit praedestinatum. Sed filium dei nihil praecedit. Ergo ipse non est praedestinatus esse homo.
Praeterea, homo non dicitur aequivoce de filio dei et Petro. Sed Petrus non est praedestinatus esse homo. Ergo nec filius dei.
Praeterea, hoc dicitur alicui praedestinari quod convenit ei per gratiam. Sed non est gratia filio dei quod sit homo. Ergo filius dei non est praedestinatus esse homo.
Sed contra, omne quod est praevisum et ordinatum ab aeterno est praedestinatum. Sed filius dei ab aeterno praevisus est esse filius hominis.
Ergo est praedestinatus esse filius hominis.