Ulterius. Videtur quod haec sit vera: filius dei praedestinatus est esse filius dei. Quaecumque enim praedicantur de filio hominis, praedicantur de filio dei. Sed haec est vera: filius hominis praedestinatus est esse filius dei, ut dictum est. Ergo et haec: filius dei praedestinatus est esse filius dei.
Praeterea, filius dei, inquantum est homo, praedestinatus est esse filius dei. Sed alia quae praedicantur de filio dei inquantum homo, praedicantur de ipso etiam sine reduplicatione; sicut filius dei, inquantum homo, est mortuus; et tamen haec conceditur: filius dei est mortuus. Ergo similiter haec debet concedi: filius dei est praedestinatus esse filius dei.
Praeterea, ad veritatem locutionis non oportet quod praedicatum per se subjecto conveniat, nisi circa subjectum reduplicatio ponatur. Sed praedestinatum esse aliquo modo convenit filio dei, quia inquantum homo. Ergo potest concedi simpliciter: filius dei est praedestinatus esse filius dei; quamvis non concedatur, quod filius dei, inquantum filius dei, est praedestinatus esse filius dei.
Sed contra, quod semper inest alicui, non praedestinatur ei. Sed esse filium dei ab aeterno convenit filio dei. Ergo non praedestinatur ei; ergo haec est falsa: filius dei est praedestinatus esse filius dei.