REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Praesupposita definitione satisfactionis externae pro peccatis, docet nullam esse propriam uni peccato, et non aliis. Appropriatur tamen jejunium contra peccata carnis, eleemosyna contra avaritiam, oratio contra superbiam. Vide scholium in Oxon. hic ad n. 12. Habet Doctor hic n. 14. et d. 17. n. 22. et d. 19. n. 25. pcenitentem negantem acceptare satisfactionem, non esse dimittendum abque absolutione; pro quo vide adducta in Scholium num. 12.
Secundo modo sumendo satisfa-ctionem stricte, prout scilicet distinguitur contra alias partes paenitentiae, confessionem scilicet, et contritionem, quae magis satisfaciunt pro peccato, quam ipsa satisfactio, ut est tertia pars paeniten tiae, dico quod est operatio exterior laboriosa voluntarie assumpta ad placandum divinam offensam; et paena voluntarie sic inflicta dicitur satisfactio exterior, prout distinguitur ab interiori, scilicet attritione, rubore in confessione et contritione, quae est displicentia et paena interior, et essentialiter paena quae magis reddit aequivalens pro peccato, quam aliqua alia satisfactio, quia illa displicentia interior, quae est essentialiter paena, potest satisfacere pro quolibet peccato indifferenter, et illa est necessaria ad remissionem cujuslibet peccati mortalis, ita quod necesse est peccatum displicere, vel non placere. Et isto modo loquendo de satisfactione proprie, dico quod non requiritur propria satisfactio de quolibet peccato necessario, nec respondet cuilibet culpae tantum una paena, vel multae.
Haec enim satisfactio distinguitur in jejunium, orationem et eleemosynam, ut in suas partes, quarum qualibet per se, vel omnibus simul potest divina offensa placari, quia largam fecit Dominus viam salutis; unde licet de congruo magis deceat contra superbiam, et alia peccata spiritualia satisfacere per orationem quam per eleemosynam, et magis conveniens sit satisfactio contra peccatum in proximum, ut peccatum crudelitatis et avaritiae et rapinae, eleemosyna quam oratio, et similiter contra peccata carnis jejunium quam illa praedicta, tamen hujusmodi paenae possunt indifferenter, et pro aliis peccatis infligi. Unde raptori, qui multa bona acquisivit, quando est pauper, omnino nihil habens, non est imponenda eleemosyna, propterea, quia nihil habet unde restituat, sed imponenda est sibi oratio, vel jejunium, vel si non potest jejunare, quia laborat, vel infirmatur, oratio; et si non potest orare propter nimium laborem vel infirmitatem, imponatur sibi labor suus, vel infirmitas sua pro paenitentia; laboranti autem corporaliter imponenda est eleemosyna pro paena si sit dives; si autem sit pauper, oratio, et non jejunium, quia tota vita sua est quoddam jejunium, quia semper est in labore quaesitionis victus sui, qui labor concipitur sub jejunio. Similiter peregrinis imponenda est eleemosyna vel oratio, et non jejunium, quia peregrinatio est labor maximus et pertinet ad jejunium.
Sic igitur dico ad quaestionem, quod cuilibet culpae correspondet paena, vel propria satisfactio et paenalis, de omnibus congruis circumstantiis concurrentibus; sed in casu quandoque non oportet, nec expedit congruiorem paenam peccatori illi imponere pro satisfactione, ut dictum est.