Ulterius. Videtur, quod haec sit vera: filius dei praedestinatus est simpliciter. Sicut enim praedestinatus importat effectum temporalem; ita mittitur et datur. Sed conceditur quod filius dei est missus et datus. Ergo etiam debet concedi quod filius dei est praedestinatus.
Praeterea, in aliis qui sunt praedestinati ad vitam aeternam, non oportet quod addatur ad quid praedestinati sunt; sed sufficit eos dicere esse praedestinatos.
Sed filius dei est praedestinatus esse homo. Ergo filius dei debet dici esse praedestinatus simpliciter.
Praeterea, in christo non est nisi unum suppositum.
Sed de illo supposito potest dici simpliciter, quod sit praedestinatum: dicitur enim, quod homo est praedestinatus. Ergo potest filius dei esse praedestinatus.
Sed contra, aeternum non praedestinatur. Sed filius dei est aeternus. Ergo non est praedestinatus.