REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Probat contra D. Thomam et alios, satisfactionem factam in mortali, paenam solvere, etsi meritoria non sit; pro quo multa hic in Oxon. in scholio allata sunt ad num, 5.
Ad duo prima argumenta, dicitur quod nullus potest satisfacere pro uno peccato satisfactione exteriori, nisi satisfaciat pro alio, si habeat aliud, vel saltem sit in voluntate et proposito satisfaciendi pro alio.
Sed illa sententia esset nimis dura contra peccatores; si enim ita esset, sequeretur quod prius confessus et absolutus de peccato suo, et continuans paenitentiam sibi impositam a sacerdote, pro illo peccato, si post illam confessionem aliquando reincidisset in aliquod peccatum mortale, nihil facit et tunc obediendo Ecclesiae, et solvendo complete paenam sibi impositam a sacerdote, non satisfaceret pro peccatis prius confessis, et modo per paenitentiam redemptis, quod est mihi credere, vel intelligere nimis durum; et constat quod non obediendo praecepto Ecclesiae de solvendo paenam peccaret morliter; igitur obediendo bene facit, quia hoc dicere est retrahere hominem ab omni bono opere, quando est in aliquo peccato veniali vel mortali.
Unde credo quod licet non mereatur continuando paenitentiam suam, quando recidivaverit, mereretur autem si non peccasset, vere tamen satisfacit Deo per paenitentiam, quam solvit pro peccato sibi injunctam, ita quod non oportet eum alias pro illo satisfacere, nec pro eo in inferno punietur; possibile est enim aliquid solvere de paena in Inferno pro uno peccato, et tamen obligari perpetuo ad paenam aeternam pro alio. Patet de peccato veniali, quod sufficienter potest solvi in Inferno ad certum tempus, sed propter peccatum mortale remanet obligatio ad paenam aeternam.
Dico igitur quod recidivans in peccatum post confessionem et absolutionem, potest satisfacere satisfactione exteriori, quae est solutio alicujus operis paenalis et laboriosi pro uno peccato, licet non pro alio, licet non possit satisfacere satisfactione interiori de uno, et non de alio.
Unde duplex est satisfactio, una placans et reconcilians amicitiam, et haec non potest esse sine merito et gratia, quia nullus potest placare sibi alium, nisi amicus, et per consequens hac satisfactione non potest aliquis satisfacere de uno, et non de alio. Alia est satisfactio exterior solum, non placans, nec reconcilians, et hac satisfactione aliquis potest satisfacere de uno, et non alio, quia non oportet quod solvens paenam justam, sit amicus illius quem offendit. Patet de latrone, qui suscipiendo dispendium, vel aliquam paenam pro peccato, quod commisit contra legem impositam sibi a Rege, satisfacit ei exterius, non tamen fit ex hoc amicus Regis, nec reconciliatur ei, ita ut recipiatur in gratiam ejus. Eodem modo damnati non complentes paenam pro aliquo peccato pro eis impositam, sed continue exsolventes residuum ejus in Inferno, satisfaciunt pro illo. nunquam tamen reconciliantur Deo.
Et si dicas, igitur damnati in Inferno de omnibus peccatis suis possent satisfacere suscipiendo illas paenas.
Respondeo, ut dictum est, quod satisfactio non solum est redditio alicujus operis laboriosi, sed voluntaria redditio. Daemones autem non voluntarie suscipiunt illas paenas propter nimiam et immoderatam affectionem commodi, et non affectionem justitiae, quae regnat in eis, et ideo non possunt satisfacere.
Dico igitur ad haec argumenta, quod talis licet, non esset amicus Dei per gratiam, satisfaceret tamen de peccatis prioribus, solvendo impositam ei paenam pro eis, nec eidem de novo venienti ad confessionem est injungenda paena nova pro illis peccatis, pro quibus satisfecit, sed pro illis pro quibus non satisfecit.
Ad aliud, quando arguitur quod tunc non posset imponi uni peccato nisi una paena, patet responsio per praedicta: illae enim tres partes satisfactionis possunt esse vel una vel plures paenae assignandae pro peccatis, vel peccato indifferenter secundum arbitrium, et discretionem, et definitionem Sacerdotis, licet de congruo omnibus concurrentibus essentialibus quaelibet satisfactio proprio delicto correspondeat.
Ad aliud de contritione facit pro me, concedo quod tantam potest homo habere contritionem et paenam interiorem, quod sufficienter deleat peccata, et obligationem ad omnem paenam exteriorem, nisi quod tenetur ex praecepto Dei et Ecclesiae de confessione facienda Sacerdoti, quando opportunitas debita occurreret, nec hoc est sibi inutile, imo valde utile, quia ex hoc auget sibi gratiam, et meretur; si autem contritio non sit tanta quod deleat omnem culpam, sed aliquam minorationem ejus et remissionem, tunc adhibendae sunt aliae paenae exteriores, ut jejunium et oratio et eleemosyna, ut peccatum totaliter redimatur, et inter has quaedam de congruo magis deberent imponi aliquibus peccatis generaliter quam aliae, licet non semper in omni casu.
Ad aliud in oppositum de Apostolo, dico quod loquitur de paena damnatorum; unde non est simile de paena arbitraria Sacerdotis, et paena Judicis principalis.