REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum ille qui injuste abstulit vel detinet rem alienam, possit paenitere absque restitutione illitis rei ?
De materia hujus et duarum sequentium quaestionum, nempe de restitutione, agunt Alens. 4. part. quaest. 24. alias 36. D. Thom. quaest. 62. Canonistae cap. Si resol. 14. quaest, 6. et reg. peccatum de reg. juris 6. ubi Co?ar. Sententiarii hic, et alii.
Quod sic, quia restitutio non est aliquid paenitentiae; igitur non requiritur ad paenitentiam. Probatio consequentiae, quodlibet potest esse sine eo quod non est aliquid ejus 5. Metaphys. text. 35. igitur et paenitentia sine restitutione. Antecedens probo sic, quia si restitutio esset aliquid paenitentiae, non esset aliud quam satisfactio; sed restitutio non est satisfactio, quia satisfactio, ut dictum est prius, est redditio alicujus aequivalentes alias indebiti. Sed ille qui abstulit vel detinet rem alienam injuste, tenetur eam sibi reddere, vel in se vel in suo aequivalenti, quia debitum; igitur restitutio non est redditio alias indebiti.
Item, nullus obligatur ad impossibile, quia nullus ex lege Dei est perplexus; sed aliquis habens alienum, nescit cui sit restitutio facienda, quia non novit illum a
quo habuit, nec aliquem de suis. Similiter de illo, qui invenit rem alienam, et nescit cujus est: igitur in tali casu non tenetur ad restitutionem.
Item, nullus tenetur ad majorem restitutionem faciendam alicui, quam sit illud quod injuste abstulit, vel detinet ab eo; sed si ille, a quo quis abstulit, multum distet et agat in remotis partibus, magis damnificabitur, quam sit bonum quod abstulit ab eo, quia oportet eum in eundo et mittendo ad eum majores expensas facere, quod videtur injustum.
Item, 1. Ethic. cap. 7. bonum commune divinius est, et praeferendum bono personali; sed si restitutio necessario facienda est personae damnificatae, posset talis restitutio cedere in damnum communitatis et boni communis, puta, si persona, quae hoc abstulit, sit membrum civitatis, et magis indigeat, quam ille cui abstulit, et restitutio facienda esset; igitur in illo casu videtur quod possit paenitere absque restitutione.
Item, omnis restitutio est in favorem damnificati, et illius a quo injuste ablatum est; sed in aliquo casu, si restitutio fieret damnificato, magis cederet in damnum et malum ejus quam in favorem, puta si fureret et restitueretur tunc sibi gladius; igitur.
Item, adultera concipiens ex adulterio, filius succedit viro suo in haereditate, et defraudat legitimum filium et verum haeredem ab haereditate sua, non potest sibi restituere, nisi damnando se, quod fuit meretrix, quod forte vir suus non crederet; vel si sic, esset occasio majoris mali, ut interfectionis ejus; igitur in hoc casu non tenetur restituere, et per consequens potest sine restitutione paenitere. Item, aliquis potest beneficium alteri conferendum sibi efficaciter procurare, et procurando sibi ab alio auferre, et tamen non tenetur beneficium sibi procuratum illi restituere; igitur.
Item, in guerris inferuntur multa damna, et non fit restitutio illorum; igitur.
Contra, Exod. 22. Servus qui fecerit furtum, non habens unde satisfecerit, ut possit reddere, venumdabitur, ut reddat. Item, Augustinus ad Maced. epistola 2. et ponitur in littera dist. 14 et habetur quaest. 6. cap. 1. Quam diu res, propter quam paenitere debet homo, injuste habetur vel detinetur, non agitur paenitentia, sed multiplicatur culpa; igitur ad hoc quod aliquis vere paeniteat, omnino est restitutio alicui facienda, quia ibidem habetur quod non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Juxta hoc ulterius quaero: