Ad secundam quaestionem dicendum, quod in sacra Scriptura dicitur aliquando aliquid fieri, quando innotescit. Hoc ergo quod est esse filium dei, potest accipi vel secundum rei veritatem, vel secundum evidentiam, prout scilicet manifestatur.
Si primo modo, tunc falsum est quod filius dei sit praedestinatus esse filius dei, cum non ponatur in locutione aliquid respectu cujus possit denotari antecessio, quam importat praedestinatio.
Si autem accipiatur secundo modo, sic Glossa super illud Rom. 1: qui praedestinatus est filius dei in virtute, concedit quod filius dei praedestinatus sit ut sit filius dei, idest ut evidenter appareat; quod fuit in resurrectione factum; unde et ipse tunc dixit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra; et secundum hunc sensum est eadem ratio de ista sicut de praecedenti, qua dicitur: filius dei praedestinatus est esse homo: quia praedestinatio simpliciter importat praeordinationem. Quantum ergo ad primum sensum haec est falsa: filius dei est praedestinatus esse filius dei.
Ad primum ergo dicendum, quod eorum quae dicuntur de homine, illa tantum dicuntur de filio dei quae non habent repugnantiam intellectuum ad filium dei. Sed praedestinatus habet repugnantiam: quia filius dei aeternus est; praedestinatio autem importat antecessionem, quae non est respectu aeterni.
Ad secundum dicendum, quod illa quae praedicantur de filio dei inquantum est homo, non habent aliquam repugnantiam ad filium dei; et ideo non est similis ratio.
Et similiter dicendum est ad tertium.