Postquam determinavit magister de his quae conveniunt deo incarnato, quasi exprimentia unionem, hic determinat de his quae conveniunt ei consequentia unionem; et dividitur in duas partes: in prima determinat de his quae conveniunt uni naturae ex unione ad alteram; in secunda de his quae conveniunt personae ratione naturae assumptae, 10 dist., ibi: solet autem a quibusdam inquiri utrum christus secundum quod homo, sit persona, vel etiam sit aliquid. Prima dividitur in duas: in prima determinat quid conveniat divinae naturae ex unione ad humanam; in secunda quid conveniat humanae ex unione ad divinam, dist. 9, ibi: praeterea investigari oportet utrum caro christi et anima una eademque cum verbo debeat adoratione adorari. Prima dividitur in duas partes: in prima inquirit, utrum divina natura debeat dici nata in christo ex unione ad humanam; in secunda quomodo christus dicatur natus, ibi: quaeri etiam solet, utrum debeat dici christus bis genitus. Circa primum duo facit: primo movet quaestionem, et solvit; secundo objicit in contrarium, et solvit, ibi: videtur tamen posse probari quod sit nata de virgine.
Hic quaeruntur quinque: 1 quid sit nativitas, et quorum proprie est nasci; 2 utrum humana natura in christo debeat dici nata; 3 utrum natura divina debeat dici nata de virgine; 4 de duplici christi nativitate; 5 utrum sint in christo duae filiationes.