REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quaestionem secundam. Non absolvendum poenitentem, si noluerit restituere ablata, ex ratione ad oppositum, quaest. 2. Ponit casus, quibus differri potest restitutio supposito restituendi animo, et per alios fieri, de quibus vide eam in Oxon. hic quaest. 2. num. 19. et 33. et ibi Scholium. Ibi habet regulam, quam communis in hac materia sequitur, scilicet differendam restitutionem, quando dominus non est rationabiliter invitus.
De tertio, dico quod in quolibet contractu quilibet contrahentium vult esse indemnis quantum potest; igitur si unus non servando justitiam debitam defraudat alium, non potest meritorie, nec vere paenitere, sine restitutione. Cujus probatio est, quia nullus potest juste, nec vere paenitere, dum manet in actu peccati mortalis; sed velle tenere alienum perseveranter est peccatum mortale; igitur non potest paenitere, dum illud habet, et manet in actu non satisfaciendi, sed retinendi alienum.
Ex hoc patet quando restitutio est facienda, et quando quilibet tenetur ad restitutionem, quia semper et ad semper, quia praeceptum de non habendo alienum est praeceptum negativum, et per consequens restitutio est actus praecepti negativi et non affirmativi, ut dicunt aliqui. Et ideo sicut semper tenetur homo non habere alienum et pro semper, sic tenetur semper et pro semper restituere alienum, si habeat et possit; unde nunquam absolverem aliquem, nisi prius restitueret si haberet, sicut nunquam absolverem volentem actu tenere et rapere rem alienam, quia est in actu peccati mortalis, dum sic vult alienum recipere, quia semper nolendo recipere alienum continuo peccat contra praeceptum Dei, de nullo tempore habere alienum injuste; igitur quamdiu aliquis tenet alienum potens restituere, et non restituit, peccat mortaliter actu, et per consequens non potest meritorie paenitere antequam restituat. Caveant hic absolventes, quia hic non potest Ecclesia, vel aliquis inferior Deo, dispensare.
Ista autem restitutio non est ista satisfactio, quae est pars Paenitentiae Sacramenti, cujus probatio est, quia satisfactio est ultima pars Paenitentiae imposita a Sacerdote, post confessionem, quae semper non est necessaria, ut prius patuit, nec necessario imponenda, si aliae partes insint, et praecipue prima; sed restitutio semper necessario facienda est, et non est ex praecepto Sacerdotis, sed omnipotentis Dei. Est etiam restitutio facienda, antequam veniatur ad confessionem, si possibile sit, quia sicuti veniens ad confessionem cum mortali peccato, actu volens in eo manere, non dicitur attritus, vel contritus, sed flctus, ita volens alienum habere et retinere, et non satisfacere, veniens ad confessionem est flctus, quia actu manet in peccato mortali.
Verumtamen in casibus aliquibus ex circumstantiis debitis potest quandoque differri restitutio facienda, ut circumstantia temporis, vel damniflcationis nimiae personae restituentis, vel damniflcationis personae, cui est facienda restitutio; si enim tempore furiae aliquis restitueret furioso gladium, alias ab eo injuste ablatum, non satisfaceret ei, quia non conservaret eum indemnem. Similiter si aliquis abstulisset rem alienam occulte, non tenetur publice, vel ipsemet in persona restituere, quia non tenetur reddere se infamem, sed restituat tantum per personas medias, certas et fideles, de quibus constat sibi quod restitutio fiat illi, cujus res est, ut per confessorem, vel alium fidelem. Restitutio igitur semper est necessario facienda in facto, si possibile sit, vel in voto, si non possit, quia si non possit modo, et alias possit propter impotentiam priorem, non excusatur a restitutione, vel a satisfactione facienda.
Similiter si auferens et detinens rem alienam multum damnificaretur, si statim satisfaceret de illa infra eumdem diem, vel ad breve tempus, puta si rem ablatam cum bonis suis aliis in mercationibus posuit, et si illud redderet, multum perderet de bonis suis, et alius cui debetur restitutio fieri, in nullo damnificaretur, si differretur restitutio ad tantum tempus, potest jam rem licite ad tempus tantum, vel tantum tenere, quia hoc ex lege naturae debet quilibet velle sibi fieri in casu consimili. Et ideo praesumitur istum, cui fieri debet restitutio, hoc velle, licet non actu, sedhabitu, quia naturalis inclinatio est cujuslibet ad hoc volendum sibi in tali casu; semper tamen, ut dictum est, restitutio est facienda, quo commodius poterit in facto, vel in voto.