Utrum divina natura in christo nata sit de virgine.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod natura divina in christo sit nata de virgine. Filius enim dei non dicitur natus de virgine, nisi inquantum est incarnatus. Sed natura divina dicitur incarnata, ut supra, dist. 5, qu. 2, art. 2 ad 4, dictum est. Ergo ipsa debet dici nata de virgine.
Praeterea, quidquid in recto praedicatur de Petro, dicitur nasci ipso nato: sequitur enim: Petrus est natus: ergo homo, ergo animal, ergo substantia.
Sed natura divina in recto praedicatur de filio dei. Ergo cum filius dei sit natus de virgine, etiam divina natura debet dici nata de virgine.
Praeterea, in filio dei non est accipere nisi essentiam et proprietatem. Sed absurdum esset dicere, quod ratione proprietatis tantum dicatur natus de virgine: quia proprietas illa relatio est secundum quam ad patrem, qui generat sine matre, refertur. Ergo est natus ratione divinae naturae; et sic idem quod prius.
Praeterea, bernardus dicit, quod in incarnatione est fortitudo infirmata.
Sed infirmari magis est remotum a natura divina quam nasci. Ergo etiam potest dici nasci.
Sed contra, natura divina magis convenit cum generatione christi aeterna quam cum temporali.
Sed ipsa non est nata generatione aeterna, ut in 1 Lib., dist. 5, qu. 2, art. 3 ad 2, et 3, dictum est. Ergo multo minus est nata generatione temporali.
Praeterea, humana natura non proprie dicitur nasci generatione humana. Ergo multo minus natura divina.
Respondeo dicendum, quod natura humana quamvis non dicatur proprie nasci in christo de virgine, eo quod nasci non est naturae sed hypostasis; tamen consequenter ad generationem se habet, quia est per generationem accepta. Divina autem natura non est a christo per temporalem generationem accepta; unde nullo modo debet dici nata de virgine, nec per se, nec per consequens, si natura proprie accipiatur, secundum quod pro essentia supponit. Tamen quia aliquando proprie trahitur ad supponendum pro persona, sicut in 5 dist. 1 libri dictum est; ideo etiam aliquando invenitur quod natura divina sit nata, sicut patet in littera; unde exponendum est sicut magister exponit.
Ad primum ergo dicendum, quod filius dei univit sibi humanam naturam, et in se: quia unio terminata est ad personam. Non autem ita est de divina natura, ut patet ex dictis supra, dist. 1, qu. 2, art. 1; unde non est simile.
Ad secundum dicendum, quod natura divina non habet inquantum est natura, quod praedicetur in recto de persona filii dei, sed ratione simplicitatis divinae, quae non permittit aliquam realem diversitatem in ipso; sed differentia est in modo significandi, qui facit quod aliquid de persona dicatur quod de natura dici non potest.
Ad tertium dicendum, quod in filio dei non solum est accipere naturam et proprietatem, sed etiam hypostasim, sive personam; quamvis unum illorum ab altero secundum rem non differat; et ratione hypostasis dicitur filius incarnatus, inquantum sibi carnem sociavit in unitate personae.
Ad quartum dicendum, quod fortitudo dicitur infirmata, id est infirmitatem assumpsisse; et ideo impropria est locutio, nec ad consequentiam trahenda.