REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quartam quaestionem respondet per tris dicta. Primum: Imponens aliis falsum crimen, tenetur se retractare directe. Ita communis. Vide in Oxon. Scholium hic q. 4. n. 2. Secundum dictum: Qui imposuit verum crimen occultum, publice non debet dicere se mentitum, quia
hoc dicendo mentiretur, sed se male fecisse, vel quid simile. Ita communis cum D. Thoma, et aliis. Vide Scholium ibidem q. 4. n. 4, Tenetur etiam ad damna infamati. Tertium dictum: Negans verum crimen in judicio sibi impositum, si non est interrogatus juridice, id est, a legitimo Julice, praecedente semiplena probatione, ad nihil tenetur, secus si juridice interrogatus neget; et sic exponendus est Doctor hic, ut habet expresse q. 4. ad secundum, et tenet communis cum D. Thoma, ostenditur licere aequivocare, quando injuste interrogaris, et respondere cogeris.
Ad tertiam quaestionem, cum quaeritur, an damniticans alium in fama teneatur ad veram restitutionemillius, ad hoc quod vere pniteat ? Dico universaliter quod sic, et aliter non potest vere paenitere. In genere autem aliquis potest diffamare alium tripliciter: Uno modo imponendo ei falsum crimen. Secundo modo inponendo ei verum crimen in publico occultum, et in privato commissum; et illo modo etiam fit diffamatio, quia non servato ordine juris, fit defectus prolationis, et ita infamatio. Tertio modo negando crimen veraciter sibi impositum, quod negando demonstrat alium esse denuntiatorem falsi criminis.
Primo modo dico quod tenetur ad totalem restitutionem faciendam, et quia sic non potest restituere nisi retractando crimen, quod alteri injuste imposuit, et ostendendo se prius fuisse mentitum, et denuntiatorem falsi criminis, ideo tenetur coram omnibus, quibus alium diffamavit, hoc facere, dicendo se prius dixisse falsum, vel fuisse mentitum de hoc, quod alteri injuste imposuit. Quamdiu enim injuste abstulit, vel detinet famam alterius, tenetur sibi reddere quod detinet.
Si dicas quod nullus tenetur infamare se; ille retractans modo, quod prius alteri imposuit, infamat se, quia dicit se, fuisse prius delatorem falsi criminis, dico quod tenetur facere aliquem actum justitiae, ad quem sequitur restitutio famae infamati, etiamsi ad illum actum sequitur infamia propria, si aliter non potest fieri; ille enim injuste et falso diffamando alium infamat se, et reddit se infamem, et non infamat se denuntiando alium innocentem, et per consequens se falsum et mendacem, quia tacendo laudem et innocentiam alterius, fovet in se falsam laudem, et facit hypocrisim, quam dimittit, revocando quod alteri falso imposuit; nec per hoc diffamat se, quia tres videntes aliquem concumbere cum adultera, et accusantes eum, non dilaniant eum, sed ipse in faciendo illud crimen in publico infamat se, ita hic.
Dico igitur quod licet magis sit salvanda et. diligenda fama propria quam aliena, magis tamen salvanda est fama alterius justa quam hypocrisis propria injusta; unde bene debent se homines custodire in lingua ab omni mendacio et detractione, quia detractores sunt Deo odibiles, secundum Aposto lum Rom. 1.
Si vero secundo modo infamet alium imponendo ei verum crimen in publico, quod tantum commissum est in secreto, nec in foro communi potest probare, dico quod tenetur ad restitutionem illius, quem diffamavit in publico, non tamen sicut primus, faciendo aliquid ad quod consequeretur propria infamatio, quia non debet dicere, tu non fecisti hoc, quia cum esset certus de opposito, mentiretur perniciose, et nullus tenetur propter quemcumque alium, sicut nec propter se salvandum peccare mortaliter. Potest tamen, et tenetur retractare illud quod indiscrete proposuit, dicendo aliqua verba humilia, ista videlicet, vel consimilia: Non bene dixi; et verum est hoc, quod stulte dixit, quia non servando ordinem debitum Juris, proposuit in foro publico quod probare non potuit coram Judice. Unde in foro judiciali, qui non potest probare crimen quod proponit, exponit se paenae talionis, et facit se infamem, pro quanto non potest probare quod stulte proponit.
Tertio modo infamans alium, negando in publico quod sic non fuit commissum, sed in occulto et privato, crimen verum juste sibi impositum, et ita denuntians alium delatorem falsi criminis, dico quod non tenetur infamare se dicendo, ego feci quod mihi ille imposuit, sed debet ei dicere, quod ipse non bene proponit, nec sane, sed pessime et male, quia proponit malum privatum, non proponendum in publico, quod proposuit. Et ideo si proponatur coram Judice publico, potest constanter negare modum proponentis, ducentis in publicum, quod fuit in privato, et dicere quod non est verum, ut ille proposuit, quia ut sic, non potest probari; et non debet simpliciter negare, quia tunc mentiretur perniciose, nec simpliciter concedere, quia concederet se infamem, sed debet temperare sermonem pro se, dicendo quod alius, ut fatuus et malus, accusavit. Et hoc verum est, quia modo indebito proposuit quod probare non potest, et ideo accusans tenetur sibi ad restitutionem in praedicto secundo modo diffamationis. Debet etiam aliqua verba dicere pro accusante, ista vel si milia: Credo quod habuit bonam intentionemin accusando me, vel hujusmodi excusantia ipsum, ne alius simpliciter appareat delator falsi criminis, sed tamen stulte, et sicut malus proposuit.
Sed peccatne mortaliter negando se fecisse crimen, quod sibi in publico, et indebito modo proponitur ? Hic dicitur quod si tantum appareat unus testis coram Judice contra eum, peccat mortaliter, negando quod commisit, et si non, nullo modo.
Sed qualiter debeat confiteri veritatem, vel negare coram Judice favorabili et paternali, requisitus abeo per obedientiam, de quo supponitur correctio ad emendam et non. ad confusionem, vel infamiam ? De hoc dico quod non tenetur confiteri, si inde sequatur sibi aliquod opprobrium; sin aliter, satius est secreto fateri, et consilium paternum admittere. Cavendum tamen est Superioribus ne facile hujusmodi praecipiant per obedientiam; grave enim est subdito crimen suum Praelato revelare. Deinde dico, quod coram judice judicante secundum strictam justitiam, potest negare crimen sibi impositum, quia non est verum, ut sibi imponitur coram tali judice, quia non debet judicare de occultis, sed de publicis et manifestis; sed sic est falsum, quia non peccavit ut proposuit; unde tantum negat illud, quod sibi imponitur secundum intentionem illius Judicis publici, coram quo fit accusatio; unde potest dicere coram Judice, nego quod tu hic coram Judice imponis mihi, quia ex natura propositionis coram Judice et fori publici et communis, nihil debet proponi, nisi manifestum et publicum, quod potest probari per multos testes, cujus negans nihil fecit. Tutum est tamen post talem negationem in publico, paenitere ut de mendacio, vel falso dicto coram Judice, ut si sit peccatum veniale, pronuntiet ut de veniali; si mortale, ut de mortali.
Ad argumenta in oppositum patet solutio ex dictis. Cum enim dicit quod negans crimen vere sibi impositum, facit alium denuntiatorem falsi criminis, et mentitur, dico quod ille non negat illud in re, quod alius sibi imponit, nec denuntiat alium esse infamem, sed vitando infamiam propriam, quam alius sibi indebite imponit, negat quod sibi imponitur, ut in foro judiciali proponitur: et ideo non credo quod tenetur accusanti ipsum directe restituere famam, reddendo se infamem, et dicendo: ipse in accusando me dixit verum, et ego malum et falsum; sed potest dicere in aliqualem excusationem alterius salvando semper famam propriam, ipse credit verum dicere, et forte habuit bonam intentionem in accusando, sed stulte proposuit.
Et per haec ad secundum de restitutione famae, et de fama qualiter habet restitui, et mendacio, habet dici in tertio. *