Ulterius. Videtur quod christus non debet dici bis natus. Ratione enim ejus quod advenit alicui post completum esse, non dicitur aliquis natus: sicut homo non dicitur nasci, quamvis capillus per aliquam nativitatem adveniat. Sed humanitas christi advenit filio dei post completum esse. Ergo propter hoc non debet dici ipse natus, quod humanam naturam acceperit.
Praeterea, hoc adverbium bis importat successionem actuum. Sed generationi aeternae non succedit temporalis: quia aeterna semper est; unde est simul cum temporali. Ergo ratione duplicis nativitatis non debet dici bis natus.
Praeterea, hoc adverbium bis importat interruptionem; unde qui tota die loquitur, non dicitur bis loqui. Sed aeterna generatio non habet interruptionem. Ergo ratione ejus non debet dici bis natus.
Sed contra, hoc adverbium bis numerat actum cui adjungitur. Sed duplex est christi nativitas.
Ergo secundum eas debet dici bis natus.