REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum illa tria, contritio, confessio et satisfactio sint partes Paenitentiae ?
Alens. 4. p. q. 66. per totam D. Thom. 3. p. q. 84. art. 2. et quaest. 70. art. 2. D. Bonav ric dub. 1, Richard. art. 1. q. 1. Marsil. 4. p. q. 10. Durand. d. 14. q. 4. Suarez 3. tom. d. 18. s. 2. Scot. in Oxon. hic q. 1.
Circa distinctionem decimam sextam, quaero utrum illa tria, contritio, confessio et satisfactio sint partes Paenitentiae?
Primo arguitur quod non, quia Paenitentia est remedium contra peccatum; sed peccatum est simplex, et non habet partes; igitur nec remedium ejus, quod est Paenitentia.
Item, si istae essent partes Paenitentiae, aut igitur partes integrales, aut subjectivae, aut essentiales ? Non essentiales, quia est simplex, ut argutum est supra; nec integrales, quia quaelibet illarum infert Paenitentiam, quia sequitur, conteritur, igitur paenitet: satisfacit, igitur paenitet: confitetur, igitur paenitet. Sic non partes integrales divisim inferunt, nec partes subjectivae, quia tunc pars sufficeret ad concludendum veram paenitentiam, sicut Petrus vere est homo, etsi nullus alius esset.
Item, si essent partes Paenitentiae, aut Paenitentiae quae est Sacramentum, aut Paenitentiae quae est virtus? Non secundo modo, ut sint partes Paenitentiae virtutis, quia Paenitentia virtus est habitus simplex; materia et forma indivisibilis et spiritualis; confessio autem et satisfactio semper sunt in aliquo sensibili signo; nec sunt partes Paenitentiae, quae est Sacramentum, quia omne Sacramentum est in aliquo signo sensibili; pars autem Paenitentiae, ut contritio, est forma spiritualis in anima omnino insensibilis.
Item, quod est fructus Paenitentiae, non est pars ejus, quia fructus est illud ultimum, quod expectatur de re, et non ipsa res, patet de pomo, quod non est arbor. Sed satisfactio et partes ejus, videlicet oratio, jejunium et eleemosyna, dicuntur fructus Paenitentiae: patet ex illo verbo Matth. 3. Facite dignos fructus Paenitentiae, ubi glossa assignat tres esse partes Paenitentiae.
Contra, Paenitentia est remedium contra peccatum, et paena peccato correspondens; sed peccato non tantum debetur paena interior, sed exterior, quia secundum Magistrum in littera, Deus non tantum infligit damnatis vermem et remorsum conscientiae rodentem eam, quae respondet contritioni, et est paena interior, sed etiam addit exteriorem, ut paen m sensus, afflictionem scilicet ignis exteriorem, quae respondet satisfactioni exteriori, et ardorem specialem in lingua ( patet de divite Lucae 16. ) quae respondet confessioni; ergo eodem modo debet homo vincere peccatum in se.