REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Alensis 4. part. q. 17. m. 4. art. 6. D. Thom. 1. 2. quaest. 113. art. 1. D. Bonav. a. 17. art. 1. q. i. Richard. d. 15. q. 7. et d. 17. art. 4. q. 2.
Arguitur quod non. Augustinus de vera et falsa paenit. c. 14. Dolendum est peccatori, nun solum quia peccavit, sed etiam quia virtute se priuauit;
igitur ut duplici dolori correspondeat duplex gaudium, per oppositum, gaudium est non solum de expulsione culpae, sed etiam de infusione gratiae; igitur alia est mutatio expulsionis culpae, et alia infusionis gratiae.
Item, sicut in moralibus alia est corruptio vitii, et alia inductio vel generatio virtutis, ita in proposito, alia est mutatio, vel expulsio culpae, et alia mutatio, generatio vel infusio gratiae Antecedens probo sic: Habitus vitiosus est quaedam qualitas positiva et realis sicut habitus virtuosus. Patet de audacia, intemperantia, injustitia, quae inclinant ad actus vitiosos, sicut habitus virtuosi oppositi et contrarii ad actus virtuosos, et per consequens possunt habere proprios motus et mutationes. Quando autem est mutatio inter contraria, ut habitus, vel contrarias qualitates, alia mutatio est corruptio unius, et alia generatio alterius, sicut est una mutatio corruptio nigri, et alia generatio albi, et alii per se termini sunt nigrum) et non nigrum, duae mutationes sunt termini non album et album; igitur a simili, alia est mutatio, expulsio culpae, et alia infusio gratiae.
Confirmatur, quia generatio et corruptio sunt diversae mutationes oppositae: sed duae oppositae mutationes habent quatuor terminos oppositos, ut ostensum esti; igitur cum infusio gratiae sit quaedam generatio, per quam homo prius accipit esse gratum, et expulsio culpae sit corruptio formae contrariae, sequitur quod sint diversae mutationes.
Item, dispositio, et illud ad quod disponit, distinguuntur; sed expulsio culpae est quaedam dispositio, per quam aliquis fit de inimico non inimicus; infusio gratiae est forma alia, per quam homo fit amicus; esse autem non inimicum disponit ad esse amicum et non est ipsum. Patet de se, quia aliud est alicui remittere offensam per quam deletur inimicitia, aliud reconpiliarc sibi per amorem, vel amicitiam; igitur cum sic se habeat expulsio culpae ad infusionem gratiae, ut sit dispositio ad ipsam, sequitur quod distinguuntur.
Contra, si expulsio culpae sit alia mutatio ab infusione gratiae, aut erit alia acquisitiva, vel deperditiva (ut alii loquuntur), aut positiva, aut privativa (ut alii loquuntur). Non mutatio deperditiva, aut privativa, quia non habet terminum privativum, quia si sic, sequitur quod terminus a quo, qui est culpa, sit aliquid positivum; impossibile est autem utrumque per se terminum alicujus mutationis esse privativum; nec expulsio culpae est mutatio alia positiva ab infusione gratiae, nec ad terminum positivum alium, quia post expulsionem culpae nihil est positivum in anima nisi gratia: igitur ipsa, et mutatio infusionis gratiae sunt eadem mutatio.
Item, si sint duae mutationes, igitur inter eas est aliquis ordo naturae prioritatis et posterioritatis: sed hoc est falsum; igitur falsum est, quod sint duae. Major patet, ex quo simul ordinantur ad eumdem finem essentialiter, non ex aequo se haberent ad illum. Minor patet, quia si expulsio culpae esset prior natura, tunc aliquis in illo priori esset non amicus, quia caret gratia, et non inimicus, quia caret culpa, et ita esset in quodam statu medio, quia nec amicus, nec inimicus, quod videtur impossibile. Nec infusio gratiae praecedit natura expulsionem culpae, quia tunc aliquis in aliquo instanti naturae esset gratus Deo, et amicus per gratiam, et tamen in illo instanti esset sub culpa, et per consequens inimicus, et ita simul amicus et inimicus, quae videntur absurda.