REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Prima sententia, infusionem gratiae, et expulsionem culpae non posse esse realiter unam mutationem, sed duas. Primo, quia secundum plurificari potest cum unitate primi. Secundo, potest unum esse sine altero, et e contra. Tertio, culpa et gratia formaliter non repugnant, alioquin peccator annihilaret gratiam. Quarto, hic tantum sunt duo termini. Vide Doctorem supra d. 1. quaest. 6. et d. 17. q. 1. art. 2. et 2. d. 28. quaest. 1.
Respondeo ad quaestionem illam, in qua aliquando tenui quod non essent una mutatio, sed duae, per quatuor rationes, quae me sicut alios movebant. prima est haec, quod plurificatur realiter, non est idem ei, quod non plurificatur realiter, quae sunt contradictoria de eodem: infusio gratiae non est nisi una realiter, expulsiones sunt multae realiter, sicut sunt multae culpae; igitur non sunt eadem numero, sed duae.
Item, infusio gratiae potest esse sine expulsione culpae. Patet, quia in statu innocentiae, nulla fuit expulsio culpae, quia nulla culpa: et tamen innocentes habuissent tantam, vel majorem gratiam, quantam nos habemus. In Beata etiam Virgine descendit plenitudo gratiae, quia fuit gratia plena, et tamen nullam habuit culpam praecedentem, quae tunc expellebatur, vel aliquando post, quia nunquam pec cavit culpa actuali. Idem etiam patet de Angelis beatis, qui habuerunt gratiam sine omni culpa, aliquando expellenda.
Similiter potest culpa expelli absque hoc quod infundatur gratia, nam Deus de potentia sua absoluta potest aliquem creare in puris naturalibus suis, et in tali statu quod nec tunc est amicus, nec inimicus; igitur talem post lapsum, et peccatum commissum in eodem statu reparare, expellendo culpam, et tamen non infundendo gratiam, ut sic non sit amicus, nec inimicus Dei. Sed quaecumque possunt separari ab invicem, ita quod unum potest esse realiter sine altero, et e converso, non sunt idem realiter, quia nihil potest esse sine ipso realiter, vel separari a seipso realiter; igitur illae mutationes, quae sic realiter possunt separari, non sunt eadem numero realiter.
Item, culpa et gratia non sunt formaliter opposita, nec invicem repugnantia sicut album et nigrum, vel albedo et nigredo, calidum et frigidum, et hujusmodi, quia si sic, agens quod haberet causalitatem respectu unius in fieri, haberet causalitatem respectu alterius oppositi in destrui, quia idem agens, scilicet calefaciens, quod inducit calidum, corrumpit et destruit frigidum, et per consequens voluntas creata, quae habet causalitatem effectivam, vel defectivam respectu culpae (quia nullum peccatum, nisi quantum sit voluntarium) haberet causalitatem effectivam respectu gratiae (quia defectivam non potest habere respectu ejus, cum terminus sit positivus), quod falsum est, quia sicut tantum incipit per creationem, ita desinit per annihilationem, quorum neutrum convenit voluntati creatae; sed si culpa et gratia non sint formaliter opposita, Deus potest de potentia sua facere unum, et non creare aliud, et ita expellere culpam, etsi non infundat gratiam, et e converso.
Item, universaliter uniuscuiuslibet mutationis sunt duo per se termini, terminus a quo, et terminus ad quem, forma et privatio; igitur si expulsio culpae et infusio gratiae non sit nisi unica mutatio simplex, tunc illius mutationis per se terminus a quo esset culpa, et terminus per se ad quem esset gratia. Sed hoc est falsum, quia unius per se habitus et formae, est per se unica privatio; sed qua ratione una culpa esset per se terminus a quo, et alia et alia, ita quod cuilibet expulsioni culpae correspondet sua gratia infusa; vel multae formae, vel habitus essent termini ad quem, et multae privationes termini a quo, quorum utrumque est impossibile, quia sicut privatio non habet entitatem in comparationc ad suum habitum et formam, sic nec unitatem; igitur cum nec culpa actualis posset esse terminus a quo illius mutationis simplicis, sed privatio gratiae propter praedicta, sequitur quod sint duae mutationes, et quatuor termini, quia illae rationes bonae sunt, et videbantur mihi aliquando concludere.