REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia Doctoris, non esse proprie loquendo unam mutationem realiter, ut probant rationes allatae, neque duas, quia remissio culpae non est realis mutatio, sed relatio rationis. Occasione hujus docet reatum, seu maculam manentem post actum peccati, non esse aliquid reale, ad quod vel a quo posset dici mutatio realis. Hoc ergo tantum negat Doctor, dari medium aliquod reale inter actum peccati transactum, et obligationem ad paenam. Et quando dicit nihil remanere praeter illam obligationem, intelligit de medio tali reali, sed non negat ipsum actum praeteritum moraliter manere donec remittatur, et in hoc stat reatus, macula, seu peccatum habituale. Vide sobolium supra d. 14. quaest. 1. num. 6.
Respondeo ad quaestionem, quod proprie loquendo, expulsio culpae, et infusio gratiae, nec sunt simpliciter una mutatio, nec simpliciter duae: si enim culpa actualis relinqueret aliquam maculam in anima, quae esset aliquid positivum in ea, quod prius negavi quaest. 7. de paenitentia d. 14. tunc facile esset videre quid diceretur ad quaestionem, quia tunc dicerem quod talis macula, ut quoddam positivum, haberet propriam expulsionem et propriam mutationem, aliam ab infusione gratiae. Sed hoc negavi, ut dixi, quia anima non potest esse immediatum fundamentum talis maculae, vel obliquitatis absolutae, remanentis et quiescentis in ea, cessantibus actibus peccatorum, quorum prius fuit subjectum, sed tantum post tales actus peccatorum remanet in ea reatus, vel obligatio quaedam ad paenam aeternam, ut dictum est prius.
Si etiam dicerem quod nihil remanet in anima, nec macula, nec aliquid post actum peccati, sed culpa esset immediate quaedam corruptio rectitudinis et justitiae naturalis, et non corruptio gratiae, et quod omnes culpae essent una totalis causa unius corruptionis rectitudinis naturalis totalis, tunc restitutio illius totalis rectitudinis, esset expulsio totalis omnium culparum, et restitutio partialis rectitudinis naturalis esset expulsio unius culpae; sic etiam dicerem quod alia est mutatio expulsionis culpae, et infusionis gratiae.
Sed de illo praesertim dictum est in quadam quaestione de Circumcisione d. 1. q. 5. et in secundo libro * amplius dicitur, ubi ostenditur quod culpa, vel peccatum nihil corrumpit de natura, vel rectitudine naturali. Si enim quodlibet peccatum mortale aliquid adimeret, vel corrumperet de natura, tantum possent peccata multiplicari per tempus aliquod in futurum, quod nihil remaneret de natura peccabili, eo quod natura peccabilis esset corruptibilis, et tamen animae damnatae et Angeli mali mortaliter continue, et in aeternum peccabunt, quia superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper, Psal. 73. sequitur quod natura eorum tota per peccatum corrumperetur, quod est manifeste falsum, et ita non esset eorum paena perpetua. Item Augustinus in Enchirid. cap. 24. Peccatum in tantum est malum, inquantum
adimit de bono non quod inest, sed quod tunc deberet inesse; igitur peccatum non est ademptio boni naturae, vel alicujus rectitudinis naturalis, sed alicujus actus boni, qui deberet tunc inesse, quando peccatum inest.
Non video autem in anima peccatrice carentiam alicujus actus, vel formae quae debet ei inesse, nisi carentiam gratiae habitualis, vel actualis, vel justitiae actualis, vel habitualis. Nec video per expulsionem culpae aliquid positivum in anima, ut maculam, vel aliquid aliud relictum in ea in esse quieto, corrumpi, sed tantum carentiam gratiae. Ista autem carentia gratiae, vel peccatum, ut argutum est, est tantum privatio una, sicut forma et habitus ejus est unus, tamen inter unam privationem et suum habitum, non est nisi unica mutatio; igitur in justificatione impii est tantum unica mutatio expulsio privationis gratiae per introductionem et infusionem gratiae, quia eadem mutatione, qua ab anima expellitur culpa, et privatur foeditate peccati, ponitur sub habitu gratiae.
Dico ergo quod expulsio culpae non est proprie aliqua mutatio realis, quia nihil tale expellendum in anima remanet, relictum ex actu peccati in ea, cessante illo actu, sed tantum remanet in ea quaedam obligatio ad paenam aeternam quae tantum est relatio rationis in ea, inquantum intelligitur ab intellectu divino juste per actum voluntatis divinae non ordinantis eam ad gloriam, ordinari vel obligari ad paenam, absque mutatione objecti, ut intellecti ab intellectu divino, et absque aliquo positivo relicto in anima post actum peccati, quia si isto modo intelligerem a me ab aeterno, modo dignus paena, et prius non, nihil plus positivum esset in anima tua nunc quam prius, quando non sic intelligerem a me; ita in proposito, intellectus divinus intelligens aliquem per velle, et actum voluntatis divinae justitiae ordinari ad paenam pro peccato, non magis praesupponit aliquid positivum in anima illius sic ordinata et obligata quam prius.
Sed contra istud potest sic objici: Impossibile est esse transitum a contradictorio in contradictorium, vel aliquid aliter se habere nunc quam prius, nisi per aliquam mutationem factam in ipso, vel in altero scilicet extremorum. Sed ille ante peccatum non fuit ordinatus vel obligatus per voluntatem divinam ad paenam, et modo post peccatum est per actum illius voluntatis ordinatus ad paenam: igitur impossibile est hoc esse, nisi per per aliquam mutationem factam in voluntate divina ordinante ipsum sic ad paenam, vel in creatura, sic ordinata. Non in voluntate divina, quia ipsa non se habet aliter nunc quam ab aeterno: igitur per mutationem factam in creatura, et per consequens remissio culpae, et illius obligationis ad paenam, est quaedam mutatio passiva in creatura, sicut infusio gratiae est quaedam mutatio activa in ea vel respectu ejus.
Respondeo quod voluntas divina nullo modo mutatur, nec respectu objecti sui primi, essentiae suae videlicet, quae est omnino immutabilis; nec etiam respectu objectorum secundariorum, ut transit super objecta extra, quia impossibile est esse aliquam novitatem in ea, ut transit super ea. Non enim fit de non volente volens, vel aliquo modo mutatur, quando vult me sedere pro A, et stare pro B, vel non sedere pro; sed eadem voluntate vult me sedere, et me non sedere, sed pro diversis instantibus, et non pro eodem instanti, quia velle simul contradictoria inesse alicui pro eodem instanti est nihil velle, quia est velle hoc, et non hoc. Unde ab aeterno habuit plures volitiones secundum rationem, respectu oppositorum, sed pro diversis instantibus, nec tamen sunt in se oppositae, quia non sunt respectu ejusdem instantis, sicut est de voluntate mea, quae si semper haberet illas volitiones a principio creationis, sedere pro A, et non sedere pro B, nec mutaretur quando de non sedente fieret sedens, quia non semper essent in ea, nec essent oppositae, quia respectu diversorum instantium temporis.
Ad propositum, dico quod ille obligatus voluntate divina per intellectum divinum peccaturus pro A, paenitens pro B, voluntas aeternaliter habet simul volitionem puniendi istum ratione peccati et offensae, et volitionem remittendi paenam, et dandi gratiam ratione contritionis et displicentiae, sed non pro eodem instanti temporis, sed pro diversis, in quibus peccator peccat, et paenitet, quae non sunt compossibilia in eodem instanti temporis. Unde voluntas divina in instanti eodem aeternitatis istum obligatum per intellectum suum pro instanti A; peccaturum, ordinat volitione aeterna pro eodem instanti puniendum, vel damnandum, et istum obligatum tanquam paeniturum pro B, non ordinat puniendum pro B, et ita vult opposita, concedo, sed non pro eodem instanti, et sic sunt in Deo mille, imo centum millia volitionuni puniendi istum, et totidem non puniendi istum, pro diversis instantibus temporis, et tamen in eodem nunc aeternitatis, licet pro diversis nunc temporis, sicut ille potest successive in diversis nunc temporis offendere Deum, et placare offensam ejus. Nec tamen velle punire, vel damnare peccatorem est velle ipsius Dei absolutum et efficax, quia tunc statim puniret eum in inferno, et damnaret, sed est velle ejus sub conditione, scilicet si tunc moreretur, et desineret esse viator, et quia vult me esse viatorem, quamdiu fuero in statu praesentis vitae, pro eodem tempore pro quo scit me esse permansurum in peccato, vult me paenitere, et si tunc vellet me esse in termino, statim puniret; eadem igitur est voluntas, et eadem volitio secundum rem, diversa tamen secun dum diversum modum intelligendi tantum, omnino immutabilis et opposita in se, qua vult me punire ot non punire, sed non simul pro eodem instanti, sed diversis; nec tamen vult absolute voluntate efficaci me punire, sed sub conditi one, ut dictum est.