Ad primum sic proceditur. Videtur quod latria non sit virtus. Omnis enim virtus in libera voluntate consistit. Sed servitus libertati opponitur.
Cum ergo latria sit servitus, ut dicitur in littera, videtur quod non sit virtus.
Praeterea, omnis virtus consistit principaliter in actu voluntatis. Sed latria consistit in actu exteriori, scilicet in exhibitione sacrificiorum. Ergo videtur quod non sit virtus.
Praeterea, ad latriam pertinet reverentiam deo exhibere. Hoc autem ad donum timoris pertinet.
Ergo latria est donum, et non virtus.
Praeterea, latria dicitur alio nomine pietas, ut habetur ex littera. Sed pietas est donum. Ergo latria non est virtus, sed donum.
Sed contra, laudabile, secundum philosophum, est proprium virtutis. Sed actus latriae est maxime laudabilis. Ergo latria est virtus.
Praeterea, omnis actus qui cadit in praecepto legis, est actus virtutis: quia intentio legislatoris est inducere hominem ad virtutem, ut dicitur 2 ethic.. Sed actus latriae praecipitur per primum mandatum. Ergo latria est virtus.