Ulterius. Videtur quod sit virtus generalis.
Augustinus enim dicit: verum sacrificium est omne opus quod geritur, ut sancta societate deo jungamur. Sed hujusmodi est omne opus virtutis. Ergo omne opus virtutis est verum sacrificium. Sed sacrificium deo offerre proprie pertinet ad latriam. Ergo ad ipsam pertinent omnes actus virtutum; et sic ipsa est virtus generalis.
Praeterea, per omne opus virtutis deo servitur Luc. 17, 10: sic et vos, cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus.
Sed latria est servitus deo debita. Ergo omne opus virtutum pertinet ad latriam; et sic idem quod prius.
Praeterea, quicumque facit aliquid ad gloriam alicujus, exhibet ei reverentiam. Sed apostolus, 1 corinth. 10, docet omnia in gloriam dei facere.
Ergo per omnia opera virtutis recte facta exhibetur deo reverentia. Sed reverentiam deo exhibere pertinet ad latriam. Ergo ipsa est virtus generalis.
Sed contra, virtus generalis non praecipitur speciali legis praecepto, sed tota lege, sicut patet de justitia legali. Sed latria praecipitur speciali praecepto, scilicet per primum primae tabulae. Ergo est virtus specialis.
Praeterea, vitio speciali opponitur virtus specialis; unde philosophus probat justitiam esse specialem virtutem propter hoc quod ei opponitur avaritia, quae est speciale vitium.
Sed latriae opponitur speciale vitium, scilicet idolatria. Ergo est specialis virtus.