REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum necesse sit peccatorem confiteri omnia peccata sua Sacerdoti ?
Alens. 4. part. quaest. 80. per totum. D. Bonavent. hic 1. part. art. 1. quaest, 4. Richard. art. 1. quaest, 1. D. Thom. quaest. 3. art. 2. Suarez tom. 4 . disp. 17. sect. 2. et disp. 11. Bellarm. iii. 3. de paenit. Coccius tom. 2. lib. 7. art. 3. Scot. in Oxon. hic quaest, unio.
Circa distinctionem decimam septimam quaero: Utrum necesse sit peccatorem confiteri omnia peccata sua Sacerdoti ?
Arguitur quod non, quia dicit Ambrosius super illud Lucae 22. de Petro negante Christum, et post se convertente ad Christum, et amare flente, lacrymae lavant delictum, quod voce pudor est confiteri, quia lacrymas Petri lego, satisfactionem et confessionem oris non lego; igitur non est necesse peccatorem confiteri exterius Sacerdoti peccata sua, sed interius Deo.
Item, super Psalm. 31. Dixi confitebor adversum me, etc. dicit Cassiodorus exponens illud dixi, id est, apud me deliberavi, quod confitebor, et tu remisisti iniquitatem peccati mei. Magna est pietas Dei, quae ad solam promissionem peccatum dimittit, votum enim apud eum pro operatione judicatur. Et Augustinus ibidem; Nondum pronuntiat, sed promittit se pronuntiaturum, et Deus dimittit, nondum enim est vox in
ore, ut homo audiat confessionem, et Deus audit et dimittit; igitur talis confessio exterior Sacerdoti non est necessaria. Illae auctoritates sunt in littera,
Item, sola praecepta Decalogi sunt necessaria ad salutem juxta illud hoc fac et vives, ut dixit Salvator, Lucae 18. Si igitur talis confessio esset necessaria ad salutem, esset aliquod decem praeceptorum Decalogi; sed in illis non invenitur aliquod de confessione facienda, imo magis oppositum, quia in lege naturae, et lege scripta fuit peccatum mortale alteri revelare peccatum, nisi propter utilitatem consilii, quia hoc faciens alium active scandalizabat. De illi?itis non sunt praecepta Decalogi, imo nec de licitis secundum omnem statum; igitur.
Item, nullus obligabatur ad impossibile; sed mutus non potest confiteri; igitur non est sibi necessaria confessio: omnis autem barbarus in terra extranea, est quasi mutus, eo quod non potest conceptum mentis suae alicui exprimere, ut ei sit intelligibilis: igitur.
Item, non habens Sacerdotem praesentem non tenetur confiteri, quia non posset ei confiteri, nisi esset ei praesens, nec tenetur ei confiteri per scriptum, cum non inveniatur aliquod praeceptum Dei, nec
Ecclesiae de hujusmodi confessione facienda, nec tenetur alteri confiteri quam Sacerdoti, non potens habere Sacerdotem, quia solum Sacerdotibus est potestas clavium concessa, et jurisdictio.
Item, nullus tenetur mentiri, cum teneatur ad oppositum, et nullus fit perplexus ex lege Dei; sed habens conscientiam quod per totum annum vixit innocenter, et sine peccato mortali, et etiam veniali, si postea confitetur se pecasse, mentiretur, quia diceret contra conscientiam suam; igitur.
Contra in epistola Jacobi 5. Confitemini alterutrum peccata vestra, etc.
Item, Magister in littera, qui adducit Augustinum lib. de Pcenit. super illud Psalm. 68. Non urgeat super me puteus os suum, ubi dicit Augustinus: Puteus est profunditas iniquitatis, in quem si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non clauseris os tuum; confitere igitur, et die.
Multae auctoritates patent in littera.