Ulterius. Videtur quod sit virtus theologica.
Augustinus enim dicit in Enchir.: si quaeratur quomodo colitur deus, respondetur, fide spe, et caritate. Sed latria dicitur cultus dei, ut ex littera habetur. Ergo latria est fides, spes, et caritas; quae sunt virtutes theologicae.
Praeterea, virtus theologica est quae habet deum pro objecto, sicut fides qua creditur deus; et sic de aliis. Sed latria habet deum pro objecto, quia ea colitur. Ergo latria est virtus theologica.
Praeterea, omnis virtus cardinalis tenet medium inter superfluum et diminutum. Sed latria non est hujusmodi; quia deus non potest nimis coli. Ergo latria non est virtus cardinalis, sed theologica.
Sed contra, nulla virtus theologica habet actum exteriorem. Sed latriae actus est sacrificium offerre, qui est actus exterior. Ergo non est virtus theologica.