Ad secundum sic proceditur. Videtur quod humanitati christi non sit latria exhibenda. Dicitur enim in Glossa super illud psalm. 98: adorate scabellum pedum ejus: caro christi non est adoranda illa adoratione latriae quae soli deo debetur.
Praeterea, ea quae ad naturam pertinent in christo distincta sunt. Sed reverentia non solum debetur personae. Sed naturae. Cum igitur natura humana sit alia a divina, alia sibi debetur reverentia: ergo non debetur sibi latria, quae tantum deo debetur.
Praeterea, sicut dictum est, latria exhibetur deo, inquantum est ipse dominus per creationem.
Sed creare non convenit humanitati christi. Ergo non est ei exhibenda latria.
Sed contra, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita deus et homo unus est christus.
Sed eadem reverentia exhibetur animae hominis et carni ejus. Ergo eadem reverentia exhibenda est filio dei et humanitati assumptae; et sic adoranda est latria.
Praeterea, hoc idem patet per auctoritates et exempla in littera posita.