Ulterius. Videtur, quod nec imaginibus christi sit exhibendus cultus latriae. Exod. 20, 4: non facies tibi sculptile neque ullam similitudinem. Ergo multo minus licet adorare imaginem christi.
Praeterea, de nullo alio irridentur in Scripturis idolatrae, nisi quia opera manuum suarum adoraverunt, quibus ipsi facientes meliores erant.
Sed similiter imagines quas ecclesia adorat, sunt opera manuum hominum. Ergo videtur in similem derisionem incidere.
Praeterea, in cultu divino non sunt exhibenda nisi ea quae per legem dei determinantur.
Sed non invenitur in sacris Scripturis institutum de imaginum adoratione. Ergo videtur nimis praesumptuosum fuisse imaginum adorationem inducere.
Sed contra, imago, inquantum hujusmodi, ducit in imaginatum. Sed imaginatum harum imaginum quas adoramus, est christus, qui est adorandus adoratione latriae. Ergo et imago ejus.
Praeterea, basilius dicit, quod honor imaginis ad prototypum refertur, idest ad principalem figuram, scilicet ad imaginatum. Ergo idem honor utrique exhibendus est, et sic idem quod prius.